pressione, Xenophanes omnia id genus compactum aliquid aut
motum esse nubium ignitarum.
Vides, mi Crato, quam varia, quam contraria summi physici de
cometis philosophati sint? Non commemoro omnia. Petat, qui volet,
ex Aristotele, qui aliorum sententias sustulit; ex Seneca, qui et Aris
totelis et aliorum item opiniones refutavit; ex Laertio; ex aliis multis.
Mihi sane in tanta obscuritate et multiplici opinionum varietate, cum
res ipsa ignota etiamnum sit, non videtur vero esse simile, ut certi
quidqam divinari aut praedici possit. Quin hoc affirmo, etiamsi con
staret, quid cometa sit, quam materiam, quam naturam habeat, non
posse tamen ex eius lumine vel boni quidquam vel mali praenunciari.
Quod non ita multo post ostendemus.
Qui cometas propterea accendi in coelo dicunt, ut sint mag
narum calamitatum, quae nobis impendeant, praenunciae quaedam
atque adeo causae efficientes, eventus varios et veterum testimonia
poetarum atque historiarum in medium afferunt. Sunt etiam, qui
ratiunculis quibusdam suis pugnant ex naturali, si diis placet, philo
sophia et medicina petitis. Atque illi quidem Lucani, non ignobilis
poetae, versiculis nos territant, qui vocat
crinemque timendi
Sideris et terris mutantem regna cometen.
Item Claudiani nunquam coelo spectatum impune cometen af
firmantis. Inducunt etiam poetarum principem, qui lulii Caesaris
necem, praeter alia prodigia, a cometa quoque notatam fuisse in
nuere videatur:
Non alias coelo ceciderunt plura sereno
Fulgura nec diri toties arsere cometae.
Iovianus Pontanus quoque, eodem quo caeteri poetae spiritu af
flatus, vir alioquin eximius in omni eleganti doctrina, in hunc modum
cecinit:
Ventorum quoque certa dabunt tibi signa cometae,
Illi etiam belli motusferaque arma minantur,
Magnorum et clades populorum etfunera regum
et quae ibi plura dicuntur. Non lubet hic alia testimonia recitare et
non necessariis tum carminum, tum historiarum exemplis epistolam
implere. Obvia sunt passim nec tibi, ut alia huius generis omnia, non
probe cognita.
216