vitae necisque potestatem habet. At maior, inquis, horum cura
coelum tangit. Sacrarum quoque litterarum monumentis proditum
est, cor regis in manu Dei esse. Vere, sed quid hoc ad rem, qua de
agimus? Ouid hinc efferunt? Nihilo plus sane quam si ego item, quod
alibi scriptum quoque est, reponam: Solem aeque bonis ac malis il
lucescere Dei volutante. Verum utrumque ridiculum sit hoc loco.
Quod si libros adeas, ex quibus haec detorquentur, si antecedentia,
si consequentia, si totam denique orationis otKovoixCav consideres,
statim intelligas id, quod dixi, nihil illa ad hoc nostrum argumentum
pertinere. At enim delicatiores sunt reges et victus ratione utuntur,
quae idonea sit ad recipiendum cometarum effectiones; contra
autem promiscua multitudo robusitior est et crassis plerunque cibis
sese ingurgitat. Ludere diceres et facetias studiose consectari, non
serio agere urbanos homines, nisi vultu ad omnem severitatem com
posito atque elato supercilio sesquipedalibus, ut poeta inquit, verbis
haec effutirent. Reges bene conditis ac bonum succum procreantibus
cibis misere interire, remiges vero, ut tuus Scaliger inquit, et fabros
et vitrarios et messores allio, bulbis, cepullis, ulpicis, sale, vino, pipere
differcios non mori, id vero in primis est admiratione dignum. Sed heus
tu, non omnes reges ita vivunt delicate, ut tu tibi opinionibus errore lin
gis, neque omnes iis cibis vescuntur, qui tantam primum in corporibus,
deinde in ipsis quoque eorum animis tempestatem concitent, neque
omnes uno eodemque sunt vel corporis habitu vel panium tem
peramento. Quo fit, ut cunctos reges non una vis caloris ac siccitatis pos
sit attingere. Quin sunt aliqui frigida natura praediti, alii hanc sibi
intemperiem accersunt, dum cruditates aggerunt, alii libidinosa et
voluptaria vita sibi malum procurant, aliqui iam senes etiam sunt. His
omnibus non exitium, sed salutemadfert calida et siccaaeris constitutio,
quam cometas efficere volunt. Nullum igitur a cometa regibus malum
impendet, sed salus potius est expectanda. Sed sit sane eiusmodi prin
ceps aliquis, qui non aliis cibis utatur quam qui bilem augeant quique
inductum a cometa aeris vitare aestum nequeat, semper sub dio iacere
Solisque se ardoribus excoquendum dare necesse habeat, huic, certe
febris et aurigo potius quam belli studium imminebit.
Ut brevi concludam: nullus annus est, quo non alicubi princeps
aliquis aut nascatur aut etiam moriatur, idque etiam nullo cometa ap-
parente. Quare nec sunt signa nec causae eorum aut ortus aut obitus.
Id si fit tamen aliquando lucente cometa, temere fit atque ex acciden
236