Ac primum quidem miror eos ad experientiam confugere, quae
tota ab adversaria parte stat proque ea multo plura et veriora, ne
dicam omnia, testimonia dicit. At eventus persaepe praedictiones
eorum comprobat. Innumerabilia commemorari possunt, quae aut
nullos habuerunt eiusmodi exitus, quales illi denunciarunt aut pror­
sus contrarios. Quamvis hic illud recte dici potest, quod Cicero scite
admodum scribit:
Quis est, qui totum diem iaculans non aliquando
colliniet? Totas noctes dormimus, neque ulla fere est, qua non som­
niemus, et miramur, aliquando id, quod somniavimus, evadere?
Quid divinatione ex avium volatu (ne superstitiosa alia multa
divinationum genera enumerem), quid extispicio vanius, quid ridi­
culum magis fingi potuit? Tamen saepe ea evenerunt, quae ex vanis­
simis illis imperitae multitudinis delusionibus praedicta sunt. Non
pauci certe omnibus temporibus cometae arserunt sine bellis, sine
pestilentia, sine ullis regum funeribus. Contra vero tum anteacta
saecula iam inde ab orbe condito, tum patrum nostrorum et nostra
haec aetas funestas clades multas et continentia bella atque humano
manantes sanguine rivos vidit, latentibus tamen interea nec sese un­
quam in conspectum proferentibus cometis. Hic mihi venit in men­
tem lulii Caesaris Scaligeri, cuius tu libros mirificis in coelum
laudibus tollis. Existimare, inquit, a cometa regem interfici, ridiculae
dementiae est, tanto magis everti pronunciam. Multi sunt a nobis
cometae visi, quos nulla unquam tota in Europa subsequuta est mor­
talium pernicies. Et multi clarissimi viri suo fato functi sunt, multi
eversi principatus, pessundatae familiae illustrissimae, sine ullo com­
etae indicio. Haec ille: sed quaerendum ab istis hariolis est,
memorabilem illam a Thucydide descriptam pestilentiam, tum ab
Hippocrate aliam, item aGaleno et alliis alias, et quam Baccacius item
luculenter depingit; tum alias multas variis in locis crudeliter in omne
animantium genus grassantes pestes; ac quatuor ab hinc annis
Lithuanicam illam et Polonicam et Thurcicam et Pannonicam et Ger­
manicam quoque, qui praecursores cometae denunciaverint? Multas
certe easque populosissimas provincias et olim saepe per hos annos
continue saeva pestilentiae lues nullo ardente cometa exhausit ac
depopulata est. Reges, principes, summi viri multi, sic reliquum
genus omne, ut antea semper, ita hoc tempore et in posterum quo­
que, dum pulcherrima haec mundi machina stabit, sive aliquis flagret
cometa sive nullus appareat, perpetua tamen fatalique naturae lege
218
1,2,3,4 6,7,8,9,10,11,12,13,14,15,...16