admodum densis, plenum. Quod cum aer siccessit et attenuatur,
vel etiam aliis ex causis, oculis nostris se subiicit. Nam quandoque
et Venus media die videtur, quam de novo genitam non esse satis
constat. Idem Cardanus paulo supra hunc locum, postquam
scienter demonstrasset, quam alte vapores attolli possint, sic con­
cludit: satis constat locum, qui a Mediolani incola videri denetsub
hyemali circulo, a terra distare plus quam decies altitudo vaporum
pertingat. Sed ibi cometae videntur a nobis. Igitur non fiunt ex
vaporibus. Sed nec supra in aethere, cum ibi non sit materia, quae
accendi possit. Subiicit vir ille doctissimus alia quoque huc per­
tinentia.
Atque haec quidem tres hi praestantissimi aetatis nostrae math­
ematici de cometa scribunt, ut alios multos praeteream veterum.
Varietates opinionum quis enumeret? Pythagoraei, ut ex Plutarcho
Stobaei
Collectanea
habent, partim stellas faciunt cometas, quae non
semper, sed certo temporis ambitu appareant, partim visus nostros
in Solem speculi more reflexos. Anaxagoras et Democritus duarum
vel plurium stellarum concursum, quemadmodum speculis aliquot
inter se oppositis non numquam aliquid stellae simile elucet. Aris­
toteles exhalationis aridae igneam congeriem: et cometas quidem,
cum illa validius incensa diutius durat, stella quidem infra apparente,
coma autem supra fulgente, barbatas autem, cum contra stella
quidem supra appareat, contra autem infra barbae more. Strato
dicebat stellae lumen densa nube circumdatum, ut in lucernis ap­
pareat. Heraclitus Ponticus nubem sublimem sublimi lumine illus­
tratam ac similem reddit causam barbatarum trabium, columnarum
ac similium, ut omnes fere Peripatetici, nubium videlicet figuras.
Epigenes credebat spiritum terreum incensum ac sublatum, Boethus
aeris incensi visum. Chaldaei sentiunt alias quoque stellas esse
praeter planetas, quae aliquandiu quidem lateant, quoniam longe
sint a nobis remotae, nonnumquam autem inferius delatae ap­
pareant ita re exigente. Eas vero cometas ab iis vocari, qui nesciant
ipsos quoque stellas esse; evanescere autem videri, cum in suam
regionem, in aetheris profundum, veluti pisces in maris fundum
referantur. Alii terrea quaedam vento vel turbine in aerem ferri ex­
istimarunt ibique incensa et in aetheris vertiginem illapsa cum
universo ad tempus aliquod circumferri, donec igne consumpto
evanescant. Metrodorus elici scintillas violenta Solis in nubem im­
214
1,2 4,5,6,7,8,9,10,11,12,13,...16