parant atque undique maximi duces cum subsidiario milite ad Divum
Maximilianum Caesarem confluunt. Hos tamen tantos tumultus, hos
tantos motus, hoc tam memorabile bellum, tam magnas illas strages
et vastitatem, ipsam denique formidolosi Christianis populis tyranni
mortem quis rerum humanarum, bellorum item et vitae necisque
regum dispensator, autor et praenuncius cometes portendit?
Mortuus est non multo post Cypri eversor ac triumphator Solyman-
ni filius et successor; is, qui a nostris ad Echinadas navali pugna
memorabili, nullo ante exorto cometa, gloriose superatus est. Mortuus
item SigismundusAugustus, Sarmatiarum rex potentissimus cum uxore
CatharinaAustriaca, lectissima regina. Paucis ante annis divus Ferdinan-
dus Caesar, cuius pietas summa atque insignis sapientia extitit; tum ab
hinc fere biennium tanto patre dignissimus filius divus Maximilianus,
imperator optimus maximus, cuius nunquam satis obitum pro illius
divina virtute deplorare possumus, plurimi alii principes in Europa et
alibi mortui sunt, inquibus aliquot pontificesmaximi; tumHenricus Gal-
liarum rex bellicosus, miserabili fato functus, et eius filius Franciscus II
rex, post hunc Carolus item IX rex, eius frater. Hi paucis interiectis annis
diem suumobierunt, nec tamen ullus fatidicumsuum iubar cometes ex
plicavit, quo his de rebus ante quam evenirent mortales admonerentur.
Proxime superioribus annis multa in Zelandia et Hollandia ab Oceano
oppida absorpta sunt (nam haec quoque cometis accepta referunt); Fer
raria, nobilissima urbs, fere ab imisconvulsasedibus et terrae labefactata
motibus, pene tota cum magnificis et sumptuosis illis divorum templis
ac publicis aliis privatisque aedificiis corruit et deformata est. Nec ullum
tantorum monitorem cometen vidimus. Sed huius generis mala pene
innumerabilia ex veteri et nostrorum temporum historia in medium af
ferre nullius prope negocii fuerit. Illinc sumat licet, si quis magno eorum
studio tenetur. Nobis haec satis sint, quae vel vidimus ipsi vel videre
potuimus.
Verum longius abeo, quam initio constitueram, dum ostendere
conor, si exemplis pugnandum sit, numero nos et multorum insig
nium eventuum copia facile vincere. Quamquam nullum prorsus ex
emplum illorum servire instituto potest. Nam si propterea talia, quae
commemoravimus, mala ad cometen tanquam ad causamsuam refer
ri oporteat, quod in illud aliquando tempus incidant, quo cometes
aliquis ardet aut, postquam deflagravit, consequantur, videndum est
illis etiam atque etiam, ne ad multas atque eas quidem per absurdas
224