ANDREAS DUDITIUS
De cometarum significatione commentariolus
Cracoviae 1579
Andreas Duditius loanni Cratoni salutem.
Quaeris,vir clarissime, quid de cometarum significatione sen­
tiam. Idem philosophus et medicus praestantissimus Simonius, idem
varia doctrina perpolitus Esromus Rudingerus, idem bonis artibus
iurisque scientia eruditus lacobus Monavius noster, idem amici
quidam alii a me postularunt. Invidiosa magis quam difficilis respon­
sio est in tanta opinionum varietate, quibus docti homines in diversas
partes distrahuntur. Huc accedit, quod id quis non levibus rationibus
et, quae rationes, ut Galenus tuus scribit, superat, experientia adduc­
tus a communi popularique opinione sibi discedendum censet, is a
superstitiosis hominibus et plus aequo timidis in horrendum gravis-
simumque crimen impietatis vocatur. Quorum videtur superstitio
veteri illi Romanae similis, quae cometen, in deorum numerum
relatum, in templo Romae coluit. Quare equidem tacere con­
stitueram et tuam potius sententiam exquirere, ad quam meam
adiungerem. Non enim parum mihi cognita est pietas atque in omni
doctrina ingenii iudiciique tui praestantia, sed quoniam iterum abs
te urgeor, ab aliis etiam saepius, dicendum est aliquid, ut facilius sen­
tentia tua eliciatur.
Etsi non sim nescius, quam variae, quam pugnantes de cometis
veterum philosophorum sententiae fuerint, ut nondum ex abdita illa
naturae obscuritate plane evolvi eius vis ac natura potuerit, nos
tamen communem, quae eadem Aristotelis quoque fuit et qui eum
magistrum sequuntur, opinionem hoc loco retinuimus. Quam tamen
non satis esse certam uz credam, non leves me caussae impellunt. Et
sane, haec tota de meteoris disputatio non satis habet firmitatis. Ac
210 Iz: E. Banic-Pajnic, M. Girardi Karsulin, M. Josipovic,
Magnum miraculum - homo (Veliko cudo - covjek),
Zagreb: Hrvatska sveucilisna naklada, 1995.
1 2,3,4,5,6,7,8,9,10,11,...16