Paulus Scalichius, De magia naturali …, Prilozi 63–64 (2006), str. 239–254
245
suaque istis pulchris sunt: aliena sordent. Etsi quando fato errorem agnos-
cant, agnovisse tamen pudet. Ut iam detestandum sit retractare male asserta.
Ubi, proh Deum, Augustini hodie retractationes Nomen quidem colitur: at
res pluris quam syrenei scopuli habetur. Agnoscere infirmitatem suam ho-
die probro datur: gloriari in infirmitatibus prorsus evanuit, in iniquitatibus
etiamnum viget. Sic iam, illustrissime princeps, non pauciores comparati
sunt ut malint videri pii et prudentes quam esse, propria in laude nunquam
non occupati. Omnia rident, omnia contemnunt quae aut non didicerunt, aut
non ipsi tradiderunt. Nec ut dent quam miseri sint, quamque deplorati, quam
denique in rebus muti et personati. Dispeream si unam periodum ex se texe-
re queant. Iurati in verba magistri, naturae libertatem sibi suisque magna
temeritate et libidine adimunt: et quo minus verum cernant, strenue incum-
bunt. Sordidam orationem magis timent quam sordes suas suaque peccata
et vitae deformitatem. Malunt vita claudicare, quam carmine: aliorumque
atque manifestam veritatem abnegare, quam ab adversario una syllogistica
conclusiuncula discedere. Omnia numerant et metiuntur, animae autem et
vitae (ut ille pulcherrime descripsit) numeros mensurasque negligunt. Sonus
et cantus tractant contemptis moribus animique dissonantiis. Praedivinantur
aliis ventura: sibi ipsis quotidie imminentia non attendunt. Terrarum noti-
ciam sibi vendicant neque meliorem hominem neque facientes saniorem.
Rerum caussas et principia magna iactantia investigant, ipsum autem Deum
omnium creatorem negligunt et ignorunt. Pace contempta in exitium proxi-
mi levi compendio ducuntur. Curant corpora, et proprias negligunt animas.
Humanas traditiones observant: divina praecepta transgrediuntur. Dei man-
data sacraque dogmata nobis clamando predicant, vivendo autem longe de-
stituunt: maluntque Dei cognitores videri quam esse amatores: sub praetextu
verbi Dei defendentes doctrinam Sathanae, verbique Dei veritatem concul-
cantes atque damnantes. Tales frustra qui discunt, se frustra scire profitentur
omnia: inflatos, tumidos, et ad omnem pronos iniquitatem atque malitiam,
fugiendos docet vel ipsa ratio.
Haec breviter de magia in lapide philosophorum et reliquis scientiis
earumque usu dicta sint adversus insolentiores illos centauros qui, quod
ignorant, prorsus damnant et execrantur. Plura suo tempore. Tibi autem, illu-
strissime princeps, ideo a me missa, quod aveas de rebus nostris atque stu-
diis semper aliquid intelligere: tum in iudicio tuo atque authoritate munita
morsus viperarum facilius ferre queant. Iam vale quam felicissime, meque,
ut soles, tua prosequere clementia. Datum Regiomonti.
1,2,3,4,5,6 8,9,10,11,12,13,14,15,16