Paulus Scalichius, De magia naturali …, Prilozi 63–64 (2006), str. 239–254
241
Sed miseri sunt hodie nostri chymistae, qui (ut proprie ab illo descri-
buntur) devoratis multo tempore sumptibus, vetuli primum, annosi, pannosi,
esurientes, semper sulphur olentes, et inter carbones atra fuligine sordidi,
assiduaque argenti vivi contrectatione paralytici, solius nasi affluentia di-
vites, caeterum adeo miseri, ut pro tribus assibus etiam animam venalem
habeant; quam metallis inferre conabantur metamorphosin, in se ipsis expe-
riuntur, effecti iam ex alcumistis cacochimici, ex medicis mendici, ex sapo-
nistis cauponistae, ludibriumque populi stultitiaque patens et fabula vulgi,
etc. Non enim vel minimum initium eius rei habent, quod vere chimicos
reddat. Discrepant ab invicem, imo a seipsis fere omnes, nec quicquam certi
tradunt: quod vel in unico illo solo, praeter quod non est aliud, ubique tamen
reperibili, benedicto sacratissimi istorum lapidis philosophorum subiecto
patet. Re videlicet, quae substantiam habeat nec igneam nimis nec prorsus
terream nec simpliciter aqueam, nec acutissimam nec obtutissimam qualita-
tem, sed mediocrem et tactu levem, et quodammodo mollem vel saltem non
duram, non asperam, quin et gustu quodammodo dulcem, olfactu suavem,
visu gratam, auditu blandam atque iucundam, cogitatu latam, etc. Haec ipsa
res a Deo creata est, subiectum omnium mirabilium quae in terris et in coelis
sunt. Quam si rectius quis consideret, deprehendet actu animalem, vegeta-
lem, et mineralem, ubique repertam, a paucissimis cognitam, a nullis suo
proprio nomine expressam, sed innumeris figuris et aenigmatibus velatam;
sine qua neque alchymia, neque naturalis magia suum completum possunt
attingere finem. Huic simile alibi quidam sic expressit:
Omnium elementorum basis et fundamentum terra est. Ipsa enim est
obiectum, subiectum, et receptaculum omnium radiorum influxuumque co-
elestium: ipsa in se continet omnium rerum semina seminalesque virtutes:
ideo ipsa dicitur animalis, vegetalis, et mineralis: quae ab omnibus reliquis
elementis ac coelis foecundata omnium ex se ipsa est gignitiva. Ipsa est
receptiva omnium foecunditatum et veluti prima parens etiam omnium pu-
llulativa, centrum et fundamentum et mater omnium. Tolle de illa quan-
tumqumcunque quantulumcumque secreta, lota, depurata, subtilia, si dimi-
seris aliquandiu sub divo, mox coelestibus viribus foecundata et pregnans ex
se ipsa producet plantas, producet vermiculos et animalia, producet lapillos,
lucidasque metallorum scintillas. In ea sunt secreta maxima, si quando fu-
erit per artificium ignis purgata et ad simplicitatem suam congrua lotione
reducta. Ipsa est prima creationis nostrae materia et restaurationis ac conser-
vationis nostrae verissima medicina. Hoc artificium quidam doctissimus vir
carminibus his complexus est.
1,2 4,5,6,7,8,9,10,11,12,13,...16