242
Paulus Scalichius, De magia naturali …, Prilozi 63–64 (2006), str. 239–254
Hunc Iuvenem Archadium infidum nimiumque fugacem
Post Hyales gremio impositum deus excipiat quem
Lemnia terra colit, sublatumque in cruce figat:
Tunc sepelite utero in calido et dissolvite putrem:
Cuius stillantes artus de corpore nostro
Spiritus egrediens penetrabit: et ordine miro
Paulatim extinctum nigris revocabit ab umbris,
Aurata indutum clamyde argentoque nitentem:
Projicite hunc demum in prunas, renovabitur alter
Ut Phoenix et, quae tangent, perfecta relinquet
Corpora, naturae leges et foedera vincens
Mutabit species paupertatemque fugabit.
In hoc lapide quot capita, tot sensus ob magiae naturalis ignorantiam vi-
dere licet. Qui enim ad metam quam proxime contendunt, extra cognitionem
huius artis fieri minime posse plus satis intelligunt. Ut prateream vetustissi-
mos eius cultores, puta Zoroastrem, Hermetem, Evantem regem Arabum,
etc.; sane Albertus, Arnoldus de Villa Nova, Lullius, Bachon, Apponus et
similes quantum magia naturali potuerint, nemo bonarum artium qui vel
minimum gustum habent habet ignorare potest. Non, ut quidam perversi ho-
mines existimant, cacodaemonum aliquo auxilio: sed mera et pura naturali
actione. Mirabilia enim artis magicae, ut rectissime doctissimus princeps
Picus Mirandula asseruit, non sunt nisi per unionem et activationem eorum,
quae seminaliter et separata sunt in natura: ideoque magiam operari non est
aliud quam maritare mundum. Hoc praestare non est eorum qui fixum vola-
tile, tum volatile fixum fieri posse credunt: quibus deterrimi carbones, sulp-
hur, stercus ac venena, lotia, et omnis dura poena est melle dulcior, donec
praediis, mercibus, patrimoniis omnibus decoctis, et in cinerem et in fumum
conversis, ipsi suam stultitiam, ne dicam insaniam, conspicuunt.
          – – – – Ultima solis
Sydera, squamm(dva m)osis radiantia fratribus, istud
          Forsitan expediant.
Donum sane Dei isthoc est. Divinitus haec proveniunt. Operatio eiu-
smodi non nostra sed naturae est. Quare observanda sydera artifici sunt et
certis temporibus, locis, et materiebus applicanda; in primis essentia singu-
1,2,3 5,6,7,8,9,10,11,12,13,14,...16