240
Paulus Scalichius, De magia naturali …, Prilozi 63–64 (2006), str. 239–254
Praetereo nunc Appollonium Tyanaeum magum, cuius Hieronymus in
epistola ad Paulinum meminit; tum magos qui Christum natum muneribus
invisentes adoraverunt, quos Evangeliorum interpretes exponunt Chaldae-
orum philosophos, quales, ut testantur plerique, fuere Hiarchas apud Bra-
chmanas, Tespion apud Gymnosophyistas, Budda apud Babylonios, Numa
Pompilius apud Romanos, Zamolxides apud Thracas, Abbaris apud Hyper-
boreos, Hermes apud Aegyptios, Zoroaster Oromasi filius apud Persas: qu-
ando Indi, Aethiopes, Chaldaei, Persae et similes magia praecelluerint, ac
(ut narrat Plato in Alcibiade) Persarum regum filii ea maxime imbuantur,
quo ad mundanae rei publicae imaginem suam et ipsi rem publicam admi-
nistrare distribuereque condiscant: et Cicero in Divinationum libris nemi-
nem apud Persas regno potiri qui prius magiam non didicerit, referat: hoc
saltem commemorasse sufficiet unde rei fides constat solidam nullam esse
rei cognitionem, minus operationem, absque magia naturali. Neque iam de
magia sermo est superstitiosa, quae falso sibi magiae splendissimum nomen
vendicat. Siquidem
magi
Persica vox, cui praeter Picum et Porphyrius et
Apuleius adstipulantur, idem significat quod apud Gallos druides, apud He-
braeos prophetae, vel senedrin, vel pharisaei, vel cabalistae, apud Indos gy-
mnosophystae, apud Aegyptios sacerdotes, apud Graecos philosophi, apud
Latinos sapientes, etc. Magia autem illa superstitiosa sit confoederatio qua-
edam cacodaemonum et eorum impostura atque mendacium, quod sapienti
ex diametro repugnat: quin de ea magia quae rerum omnium naturalium
atque coelestium vires contemplata earundemque sympathia, curiosa inda-
gine (ut ille recitat) scrutata, reconditas ac latentes in natura potestates, ita
in apertum producit inferiora superiorum dotibus, tanquam quasdam ille-
cebras sic copulat, per eorum mutuam applicationem ad invicem, ut exinde
stupenda saepe congruant miracula, non tam arte quam natura, cui se ars ista
ministram exhibet haec operanti. Hanc in omni genere scientiarum versari
et sine ea constare nil posse mox, ubi modum eius praemiserimus, paucis
ostendimus.
Modus enim Magiae est, post accuratissimam naturae explorationem,
conductio earum rerum quae a natura praeparatae sunt, applicando, ut prae-
ceptor noster docet, activa passivis. Quo fit ut saepissime ante tempus a na-
tura ordinatum effectus producatur, quae vulgus putat miracula, cum tamen
naturalia opera sint, interveniente sola temporis praeventione. Talis magia
fuit Alberti, qui non raro in mense Martio produxit rosas, maturas uvas,
satas fabas et similia iisque maiora, ut sunt quam plurimae rerum transmuta-
tiones, cuiusmodi multas se fecisse Rogerus Bachon pura et naturali Magia
fatetur.
1 3,4,5,6,7,8,9,10,11,12,...16