Paulus Scalichius, De magia naturali …, Prilozi 63–64 (2006), str. 239–254
243
lorum suis sub constellationibus eruenda, tum sympathia rerum diligenter
scrutanda, sicut ex citata magia magiae definitione constat.
Quod certe paucis mortalibus arbitor esse
Concessum, iustis tamen et qui dedidiosae
Illecebras carnis, lascivaque gaudia temnunt
Terrenasque abigunt curas, coelestia tantum
Morantes, tantumque pium rectumque colentes. (točka)
Numerus, mensura et pondus, quibus omnia constant, diligenter sunt
observanda. Dubio procul de characteribus, et figuris magis sobrie non pa-
uciores sentient. Si enim numeri mathematici sunt formales magis, utique
et actuales, phisicis; si minus, dependent mathematica in suo esse, utique in
suo opere. Ideo doctores catholici haud frustra numeris efficaciam tam ad
bonum quam ad malum tribuunt. Qua de re videatur Hilarius in commento
suo super Psalmos, inquirendo causam cur Psalmorum ordo non sit secun-
dum historiam. Hyeronimus! contra Iovinianum manifeste ait, infaustum
esse numerum vigesimum, in quo servivit Iacob? et venditus est Ioseph.
Similia centies inveniuntur apud Basilium, Nazianzenum, Ambrosium, Ori-
genem, Augustinum, et alios; quin Rabanus, insignis doctor ecclesiae, de
numerorum virtutibus specialem librum composuit. His pluribus Pici defen-
sio cum abundet, eo lectorem remitto.
Manifestum est iam quam vani sint absque magia naturali chymistarum
conatus. Idem facile deprehenditur in aliis quoque scientiis. Nam quod ad
theologiae facultatem attinet, etsi ibi natura quiescat ac solo verbo Dei con-
stet, numerorum tamen admirandam vim, et Dei in numero sicut in pondere
et mensura dispositionem non sine maxima utilitate atque mysteria eruit. In
iure antea quid possit, ex institutione Persarum regum ostendimus. In me-
dicina certe tanta est eius potestas ut absque ea non nisi fato curentur aegri.
Iuxta Ausonii versiculum inquientis:
Evasere fati ope, non medici.
In philosophia quid agemus sine rerum naturalium atque coelestium
viribus, earundemque sympathia? Revera extra haec philosophiae nomen
non se ullo modo extendere potest. Theologia nonne Deum speculatur, ut in
eo cuncta sunt, ut ab eo proficiscuntur, ut ad eundem redeunt, ut in eodem
conquiescunt? Suntne isthaec extra magiam naturalem? Sed sive philosophi-
ae partem spectativam, quae res considerat materiae prorsus implicitas, aut
1,2,3,4 6,7,8,9,10,11,12,13,14,15,...16