244
Paulus Scalichius, De magia naturali …, Prilozi 63–64 (2006), str. 239–254
a materia penitus abiunctas, aut medias quasdam esse coniunctas, intellecti-
one distractas, easque vel substantias vel accidentia: ex quo quasi stemmata
naturalis et prima philosophia, tum quae de anima pertractat: et mathematica
cum suis illis quasi pedisequis, calculatoria, geodosia, canonice, astrologia,
optica et mechanica nascuntur, contempleris: sive actualem, quae mores ex-
pendit, sed aut singulorum, aut familiae aut civitatis, unde quasi trigeminus
partus: moralem, dispensativam, civilemque protulit: sive rationalem, quae
aut iudicat, aut narrat, aut demonstrat, aut suadet, aut oblectat, unde gram-
matica, historia, dialectica, rhetorica et poetica emerserunt: ubique revera
magiae naturalis vires deprehendas oportet. Priores partes id ipsae testantur.
Posterior, quia circa figuras et ipsa atque numeros versatur, et haec minime
abhorrebit: atque id usu in vero atque debito, non autem superstitioso, per
pacta et conventiones daemonum, quae Christianos ut decent haud quaqu-
am, ita nec magum naturalem.
Accedunt huc et nomina u prijevodu nešto čega ovdje nema de quibus
maxima vis et actio naturae inest. Hinc est ut prima nominum impositio di-
vinitus sit orta et significatio naturalis eis concessa. Hinc Origenes Hebraica
quaedam nomina, sicut Osianna, Sabath, Halleluia, et similia, minime mu-
tanda censuerit: quod alia in lingua nequaquam suam naturalem significatio-
nem retinuissent. Neque de nominibus ut significativa sunt ad placitum haec
dicta esse volo, sed potius ut sunt in se quaedam res naturales, et significatio
naturalis. Adsint nunc grammatici illi qui nobis grammaticos errores, incuria
typhograficatypographica, ut solet plerunque fieri, commissos, tanta et plus
quam Thrasonica audacia obiicere contendebant. Sed barbariem illam vo-
cum dum vitant, quam in barbariem rerum incidant, diijudicent. Ostendant
nominum diversitatem, et quae vis eorum sit, quam tantopere negabant. In-
telligant verbi et nominis definitiones non physicas, sed metaphysicas. Tum
facile, cui rei manibus et pedibus refragati, cum ipsi metaphysici sint mini-
me, Donatum se intelligere haudquaquam deprehendent. At haeresis haec
dixisse illico istis erit: quorum Christos tangere piaculum sit. Mox veritas
odium sicut obsequium excitabit amicos. Impietatis reum et criminis laesae
maiestatis proclamabunt. In pistrinum aut, si possint, infernum in ipsum de-
trudent. Libri qui istorum inscitiam patefaciunt aut errores ipsos detegunt,
ut venales prostent nequaquam, sedulo curant. Imo et neci malunt tradere
quam parcere. Nil tam cupiunt, quam sua ignorantia totum replere mun-
dum, suam infamiam, famam, inquam, omnibus exponere, ut sint ludibrium
populi fabulaque vulgi. Ita adversarios audire apud istos non decet; quin
istis ut contradicat nemo, consentiat quisque res est. Sua dumtaxat laudant,
1,2,3,4,5 7,8,9,10,11,12,13,14,15,...16