348
Skalić,
P.,
Teze o duši, Prilozi
61-62
(2005), str. 340-355
88. Spiritus animalis, est idem qui et naturalis et vitalis. Sic autem dicitur,
cum ad cerebrum devenerit.
89. Cum virtutes animales intendunt, naturales remittunt.
90. Econtra, cum virtutes animales remittuntur, naturales intenduntur.
91. Tria sunt in anima rationali: potentiae innatae, habitus acquisiti vel in–
fusi, et passio i11ata vel innata.
92. Potentiae animae rationalis sunt cogitativa et motiva, quas Theologus
intellectum et affectum appellat.
93. Potentiae cognitivae considerantur in quatuor differentiis virtutis intel-
lectivae.
94. Prima est naturae, qua intellectus dividitur in agentem et passibilem.
95. Secunda est obiecti, dividens intellectum in speculativum et practicum.
96. Tertia est dignitatis, dividens rationem in partem superiorem et inferi–
orem.
97. Quarta est comparationis ad actum, dividens intellectum in habitum et
actum.
98. Porro ex prima possibi1i oritur differentia intellectus in effectu, et eius
qui dicitura adeptus.
99. Cum intellectus possibilis recipit species cum lumine intellectus agen–
tis, tunc intellectus est in effectu, et in habitu.
100. Cum intellectus recipit perfecte lumen secundum formalem coniunc–
tionem, tunc est intellectus adeptus.
101. Nulla differentia intellectu sumitur secundum divisionem potentiae
cognitivae, excepta prima.
102. Reliquae omnes sumuntur aut secundum actum, aut secundum habi-
tum, aut secundum modum intelligendi.
103. Modus cognoscendi pro diversitate subiectorum, diversus est.
104. Intellectus divinus cognoscit res ex seipso.
105. Intellectus angeli per species sibi concreatas, quae sunt similitudines
rerum.
106. Intellectus humanus, cognoscit res per species abstractas a rebus par-
ticularibus, per sensum prius cognitis.
107. Sensus cognoscit res praesente obiecto.
108. Imaginatio cognoscit absente obiecto, cum appenditiis materiae.
109. Intellectus cognoscit sine appenditiis materiae, sub intentione universa1i.
110. Anima igitur per intellectum cognoscit omnia, et attingit
111. Deum supra se, seipsam in se, angelos iuxta se: et quicquid coeli am–
bitu continetur, infra se.