340
Skalić,
P.,
Teze o duši, Prilozi
61-62
(2005), str. 340-355
TEZE
o
DUŠI
PAVAO
SKALIĆ
Conclusiones de anima, numero 164.
1. Anima humana est lux quaedam divina ad imaginem verbi, causae cau–
samm, primi exemplaris creata, substantia Dei sigilloque figurata, cuius
character est verbum aeternum.
2. Anima ex agentis virtute duntaxat, non ex materiae gremio dependet.
3. Est item numerus substantialis, uniformis, ad seipsum conversivus, et ra–
tionalis.
4. Anima humana maxime mente, ratione et idolo duntaxat constat.
5. Quemadmodum mens illuminat rationem, ita ratio fluit in idolum, quae
omnia una sunt anima.
6. Ratio nisi per mentem illuminetur, ab errore non est immunis.
7. Mens lumen rationi non praebet, nisi lucescente Deo, primo videlicet
lumine.
8. Lux prima quando infunditur menti, fit intellectualis, et quae intelligi
possit.
9. Lux prima, quando per mentem infunditur rationi, fit rationalis: ac po–
test non solum intelligi, sed etiam cogitari.
10. Lux prima quando per rationem in idolum animae infunditur, fit non so–
lum cogitabilis, verum etiam imaginabilis, necdum tamen corporea.
11. Quando lux prima exinde migrat in aeternum animae vehiculum, effici–
tur corporea, non tamen manifeste sensibilis.
12. Cum porro transierit in corpus elementale, sive simplex, aereumque,
sive compositum, fit lux manifeste visibilis ad oculum.
13. Idolum animae est potentia illa vivificativa, et rectrix corporis, ac sen–
suum origo, per quam ipsa anima in hoc tempore vires explicat senti–
endi, sentit corporalia per corpus, movet corpus per locum, regit in loco,
alitque in corpore corpus.
14. In idolo duae potentissimae dominantur virtutes, phantasia, et sensus
naturae.