346
Skalić,
P.,
Teze o duši, Prilozi
61-62
(2005), str. 340-355
66. Sensus communis est potentia, quae ommum sensuum particularium
obiecta apprehendit.
67. Ponitur autem in anteriori parte cerebri medullosa et humida.
68. Sensus communis, inquantum sensus, recipit rerum species sine materia,
praesente tamen materia.
69. Porro inquantum communis est, habet iudicium sensibilium, et multo–
rum sensatorum cumulum.
70. Virtus imaginativa est potentia apprehensiva, in qua imagines rerum
sensibilium reservantur.
71. Ponitur in anteriore parte cerebri, duriore et frigidiore.
72. Aestimativa virtus est, quae a forma acquisita intentiones elicit, quae
sensu non percipiuntur.
73. Sicut se habet intellectus practicus ad speculativum, ita se habet aesti–
mativa potentia ad imaginativam.
74. Virtus aestimativa ponitur in prima parte mediae cellulae cerebri, ex
motu multi spiritus calida.
75. Phantasia est virtus vel potentia componens imagines cum imaginibus,
intentiones cum intentionibus, et imagines cum intentionibus.
76. Phantasia operatur in somno, sicut in vigilia.
77. Phantasia ponitur in media mediae cellulae cerebri, tanquam centrum
inter memorativum et imaginativum.
78. Phantasia est instrumentum secundae operationis intellectus, divisionis
nimirum et compositionis.
79. Memoria est repositorium praeteritorum.
80. Actum memoriae praecedunt duae operationes: nempe esse receptum,
et esse conservatum.
81. Memoria ponitur
in
posteriore parte cerebri sicca, propter nervos motivos.
82. Virtus naturalis est motiva humorum, mediantibus arteriis et venis, quae
radicantur in hepate.
83. Virtus vitalis est motiva pulsuum, mediantibus arteriis quae radicantur
in corde.
84. Virtus animalis est motiva membrorum, mediantibus nervis qui radican–
tur in capite.
85. Spiritus naturalis, est substantia subtilis et aerea, vi caloris in corde ge–
nerata.
86. Haec sanguinem ad singula membra impellit, ex quo corpus vegetatur.
87. Spiritus vitalis, est idem qui et naturalis in substantia, non autem in vir–
tute.
1,2,3,4,5,6 8,9,10,11,12,13,14,15,16