344
Skalić,
P.,
Teze o duši, Prilozi
61~2
(2005), str. 340-355
38. Anima diversa habet nomina, non quoad essentiam, sed quoad effectus
et operationes.
39. Actus animae triplex est: esse vegetando, boni esse sentiendo, optirni
esse ratiocinando.
40. Tres huius actus potentiae, in homine una est animae essentia.
41. Virtus formativa, praesente ratione nullas producit actiones.
42. IlIam exercet in corpore duntaxat, hanc vero etiam extra corpus.
43. Separatae hae potentiae denominationem animae sortiuntur, coniunc–
tae autem mutantur in potentias respectum unius habentes animae.
44. Animae vegetativae tres sunt vires: generativa, quo ad speciei conserva-
tionem;
45. Augmentativa, quo ad individui conservationem;
46. Nutritiva, quo ad perfectionem subiecti.
47. Nutritiva virtus quatuor habet ancillares:
48. Attractivam, quae assumit necessaria in nutrimento;
49. Digestivam, quae separat conveniens ab inconvenienti in a1imento;
50. Retentivam, quae cibum tam diu retinet in uno loco, donec debitam re-
cipiat alterationem;
51. Expulsivam, quae expellit quod superfluum est in nutrimento,
52. Ante omnes has est appetitiva.
53. Animae sensibilis potentiae sunt, apprehensiva et motiva.
54. Nulla potentia apprehensiva sensibilis, retinet id quod apprehendit.
55. Virtus retentionis perficitur sicco et frigido, receptionis vero humido.
56. Sentimus non intra suscipientes, sed extra mittentes.
57. Sensibile, positum supra sensum non sentitur.
58. Ad quemlibet sensum extenduntur nervi duo: alter ad sentiendum, alter
ad motum voluntarium.
59. Nervus sensitivus agitur contra exteriora.
60. Nervus motivus agit ut vis animae interior, et ad organum dirigit inten-
tionem.
61. In omni sensu oportet esse proportionem sensibilis ad sensum.
62. Sensus in mediis delectantur, in extremis autem corrumpuntur.
63. Omnes sensus velut a centro, a sensu communi exeunt.
64. Solus tactus et gustus habet medium intrinsecus, reliqui sensus omnes
extrinsecus.
65. Anima alienatur a sensibus prirnum in somno, secundo magis in extasi,
tertio maxime in morte.