350
Skalić,
P.,
Teze o duši, Prilozi
61-62
(2005), str. 340-355
112. Intellectus humanus non cognoscit Deum per abstractionem, sed natu–
rali cognitione.
113. Simpliciter intelligit homo, cum sensibilia prius per sensum apprehensa
cognoscit.
114. Per accidens vero, quando intelligit insensibilia per effectum.
115. Ad cognitionem universalis abstracti, devenimus per particularia.
116. Per universale confusum, venimus in cognitionem particularium.
117. Plura scire possumus, sed unum solum intelligere.
118. Ad intelligentiam rei non requiritur praesentia rei intelligibilis, sed
praesentia similitudinis eius tantum.
119. Intellectus agens est, qui abstrahit species ab imagine, sive phantasia,
et sua irradiatione facit universales, ac ponit res in intellectu possibili.
120. Intellectus possibilis dicitur, quia potest recipere tales species, quamvis
nondum recepit eas.
121. Possibilis, recipiens tales species, vocatur in effectu, vel in habitu.
122. Porro cum illustratur multitudine specierum sensibilium, tunc est intel-
lectus adeptus.
123. Intellectus speculativus cognoscit verum, in ratione veri.
124. Intellectus practicus cognoscit verum, in ratione boni.
125. Ratio est vis animae, non solum cognitiva, sed etiam motiva.
126. Superior pars rationis, divinis ac aeternis intendit.
127. Inferior pars rationis, de transitoriis iudicat, et ea disponit, accipiendo
rationes per leges humanas.
128. Vis motiva alia est imperativa, alia consiliatrix, alia affectiva, simul
etiam consiliatrix et affectiva.
129. Prima est liberum arbitrium et synderesis.
130. Secunda est ipsa ratio.
131. Tertia est voluntas naturalis et deliberativa.
132. Quarta est intellectus practicus.
133. Synderesis est vis motiva, quae semper est in superioribus, naturaliter
movens et stimulans ad bonum, et abhorrens a malo.
134. Conscientia est habitus naturalis, non solum cognitivus, verum etiam
motivus.
135. Anima habet quantitatem saltem virtutis.
136. Anima secundum essentiam, non est in toto corpore.
137. Anima etsi sit simplex, differt tamen in eo quod est, et quo est.