quantum homines possunt, naturam ducem sequuntur, qui ita
vivunt, ut eorum probetur fides, integritas, aequitas, liberalitas, com­
itas, qui denique amicitiam expetendam putant non spe mercedis ad­
ducti sed quod eius omnis fructus in ipso amore inest. [...]
Sed non ne etiam inter veros amicos querelae interdumoriuntur,
ob quas benevolentia primum minuitur ac demum amicitia dissol­
vitur? Oriuntur quidem non tamen aeque in quacunque amicitia. In
utili frequenter, ob lucri aviditatem. In iucunda raro, cum integrum
cuique sit, iis familiariter non uti, a quibus nullam oblectationem ac­
cipit. In honesta nunquam, quia ibi omnis actio et secundum vir­
tutem. Querelae autem omnino vitabuntur, si, ut Aristoteles docet,
amici animus diligenter considerabitur. [...]
Amicus verus nec criminibus inferendis delectari debet nec
credere illatis, non debet novum amicum ita diligere, ut veterem
negligat: debet tandem honeste diligere ac omnem suspicionem et
fraudem a sese penitus abiicere. His servatis conditionibus, per­
petuae erunt amicitiae, quas ne mors quidem dissolvet, qui enim
amicum ita diligit etiam si mortuus fuerit, diliget illum, quia virtutem
dilexit, quae extingui nullo modo potest. [...] (ff. 37r-44r)
(Ragusei Georgii
Epistolae morales, dialecticae et mathematicae,
British Library ADD. Ms. 10810)
422
1...,2,3,4,5,6,7,8,9,10 11