dam, pro genere ponitur, omnis enim amicitia benevolentia est, non
item contra. Additur mutua, quia sine reciproco amore amicitia non
est. Inanimata nanque diligimus, cum quibus tamen amicitiam non
contrahimus, quia redamare non possunt. Hinc elice, amare et ami­
cum esse longe differre. Non satis est autem benevolentia mutua ad
amicitiam contrahendam, sed praeterea necesse est, ut haec be­
nevolentia utrique eorum, qui sese mutuo diligunt, perspicua ma-
nifestaque sit. Namque benevolentia mutua inter eos, qui se se
nunquam viderunt, contigere potest, qui tamen nullo inter se ami­
citiae vinculo sunt coniuncti. Adest tandem cum amoris, tum ami­
citiae finis, videlicet ipsum amabile, quod in honestum, iucundum et
utile distinguitur et bonum vel simpliciter vel secundum simi­
litudinem appellatur. Porro ut amabile triplex est, ita triplicem ami­
citiam constituit honestam, iucundam et utilem. Honesta bonum
respicit eius qui amatur, iucunda et utilis delectationem et fructum
amantis. [...]
Hisce tribus amicitiae speciebus una eademque ratio commu­
nis est, quae tamen longe perfectiore modo de honesta, quam de
caeteris dicitur; si quidem honesta vere et proprie amicitia est, reli­
quae vero secundum similitudinem tantum. Quicquid boni in iucun­
da et utili amicitia reperitur, id omne in se se continet honesta. Nam
et delectatio adest summa quam qui se studiose diligunt, ex propriis
virtutibus vicissim accipiunt et utilitas maxima cum huius generis
amicis omnia communia sint. Hinc fit, ut haec sola amicitia stabilis
permanensque dicatur, quia fundamentum eius est virtus, quae in
dies crescit et robur acquirit aliae vero duae amicitiae occasione defi-
ciente, nimirum voluptate atque utilitate, cito pereunt et facillime dis­
solvuntur. Caeterum ut amicitia honesta reliquis praestantior, ita
etiam rarior est non enim tam cito gignitur sed temporis diuturnitate
longaque consuetudine comparatur. Amicitiam praecedat amor
necesse est, hunc autem amabile: quod nisi iis qui sese diligere in­
cipiunt, plane perspectum fuerit nec solidum amorem nec veram
amicitiam unquam pariet. [...]
Caeterum cum amicitia sine virtute nullo pacto consistere queat,
qua certe nihil amabilius est nihilque quod magis homines ad diligen­
dum alliciat; necessaria quadam consecutione sequi videtur, ut ipsa
non nisi inter bonos reperiri possit. Boni autem vocantur ii, qui,
420
1,2,3,4,5,6,7,8,9 11