simas virtutes singularemque doctrinam diligo, veneror, suspicio:
doleo tamen, eandem ad synceri iudicii tui trutinam expensam non
constitisse. Etenim cum Christiana pietate sanctisque Ecclesiae patri­
bus longe magis consentire censes affectuum moderationem, a Peri­
pateticis introductam, quam absolutam illam extinctionem, severe
nimis et si Deo placet, crudeliter ab Scotis excogitatam. [...]
Nisi philosophorum sententias numerare potius, quam ponde­
rare velimus earumque tantummodo corticem, non item medullam
attingere, quemadmodum ii faciunt, qui alienis sumptibus studentes,
nihil novi aliquando cudunt sed aliorum dicta libenter sequuntur;
puto ea quae a Stoicis de animi affectibus tradita sunt, non eam acer­
bitatem prae se ferre quam Peripatetici censent, quinimmo eadem
diligenter excussa nec Christianae religioni nec sanctorum patrum
monimentis ullo pacto adversari. Agam tecum paucis, qui multa vel
tacente me intelligis, ea tamen conditione, ut quicquid scripsero
aequi bonique consulas; meque ut a te opinione disiunctum, ita
amore et observantia maxime coniunctum existimes. Non te fugit,
Stoicos philosophos viros fuisse haudquaquam vitiosos nec fucatos
sed severos, incorruptos, synceros, integerrimos, ut religiosis nostri
temporis hominibus et quidem arctioris ordinis aequiparari potuis­
sent. Carebant ii lumine fidei incertique erant, utrum anima, post
hominis obitum, desineret an transiret, propterea omne studium in
hac vita recte ac feliciter traducenda collocabant. Nihil apud eos
bonum erat nisi honestum, nihil malum nisi turpe, caetera indifferen­
tia. Summum itaque eorum bonum virtus erat, summum malum
vitium, hoc penitus abhorrebant, illa fruebantur, rebus caeteris
qualescunque tandem fuerant, duntaxat utebantur. Sapiens, felix
atque beatus ab eisdem vocabatur, qui huiusmodi vitam vivebat et
iure quidem optimo, propterea quod nihil timebat, nihil cupiebat,
nullius rei erat indigens, se ipso contentus. An eo quisquam sub caelo
felicior excogitari poterat? Ab hoc Stoici, tanquam in portu collocato,
affectus omnes alienos esse dicebant; cum ibi perturbatio esse non
possit, ubi summa tranquillitas adest. Maiorem felicitatem non ag­
noverunt ideo hanc summam dixerunt, in summa autem felicitate vel
Augustino teste, ut verus est amor et certum gaudium, ita timor, et
dolor nullus. Hactenus nisi sunt mihi Stoici solo naturae lumine
philosophantes, nihil nisi sanctum augustumque docuisse, cum
eadem fere ad fluxam felicitatem desiderari putaverint, quae ad aeter­
412
1,2,3,4,5 7,8,9,10,11