GEORGII RAGUSEII
MORALIUM EPISTOLARUM
LIBER PRIMUS
Alberto Baduario, Joannis filio, Patritio Veneto.
Epistola I.
De humanafelicitate
Recte sentis, Alberte Baduari Clarissime, nullam eruditionem
esse, nisi illam, quae beatae vitae disciplinam iuvat: fuit haec Epicuri
sententia, philosophi gravissimi, nec viris doctis omnibus plane
perspecti. In evolvendis poetis tempus quandoque teritur, in quibus
nulla solida utilitas, sed omnis puerilis delectatio est. In rerum item
naturalium principiis et causis pervestigandis, quarum quidem con­
templationis fructum, post multos assiduosque labores, nihil tandem
aliud, quam opinionem dixeris. In separatis mentibus, caelorum
motricibus, intelligendis, quas dum intenti suspicimus, a nobismet
ipsis quodammodo abducimur et extra humanam conditionem con­
stituimur. In astris denique dimetiendis aut eorum defluxibus, seu
traiectionibus observandis, quae a falsis principiis orta, vera esse non
possunt aut si vera essent, ut Cicero ait, nihil certe afferent, quo vel
iucundius vel melius viveremus. Scire hominis maxime interest, qui
felicitatem expetit, ad quam natus est, non quid in aliena domo, sed
quid domi suae agatur: propterea morali philosophiae, quae medi­
cina est animi quaeque ad beatam vitam actiones dirigit, sese penitus
addicere debet. [...]
Quorum ego philosophorum sententiam probem haec tibi epis­
tola paucis indicabit. Illud in primis considerandum est, cum de
hominis felicitate disserimus, non eam nos animo concipere, quae illi
absolute competit quaeque, ut Boetius ait, est status omnium
bonorum aggregatione perfectus: hanc enim veram felicitatem soli
theologi cognoverunt atque in perpetua Dei Optimi Maximi visione
et, ut aiunt, fruitione consistere asseverarunt. Sed eam tantum, quae
402
Iz: E. Banic-Pajnic, M. Girardi Karsulin, M. Josipovic,
Magnum miraculum - homo (Veliko cudo - covjek),
Zagreb: Hrvatska sveucilisna naklada, 1995.
1 2,3,4,5,6,7,8,9,10,...11