Flavio Quaerengo, canonico Patavino.
Epistola IX.
De Amicitia
Negas, Quaerenge, me tibi amicum esse posse, quia Stoicus sum.
Negas igitur, quia homo sum, nihil enim apud me differunt Stoicum
esse et hominem esse. [...]
Illud te scire velim Stoicos non homines tantum dici sed viros,
quorum propria est gravitas, severitas, constantia, non muliebris
temeritas atque mollities. Quis dubitat, extirpandam penitus ami­
citiam esse, si angores illa atque molestias secum ferat, quae homi­
nis felicitatem perturbent? Virtutes igitur, ait Cicero, pari ratione tol­
lentur, cum ipsae quoque curas aliquas et solicitudines afferant.
Neque virtutes, quae bona sunt animi intima neque amicitia, quae
condimentum est vitae civilis, cordato viro, si rem dispiciamus, ullam
molestiam exhibent, excitant haec quidem animum et exercent, tur­
bant vero nequaquam. [...]
An putas Stoicos virtutis atque adeo felicitatis maxime cupidos
tam excordes esse, ut amicitiam renuant, rerum omnium suavis­
simam, optimam vitae supellectilem, praeclarissimum Dei munus,
cunctis hominum generibus congruentem et maxime cum virtute
coniunctam? Non audeo illam cum Cicerone mundi solem appellare
nec eam homini cum Plutarcho magis necessariam quam ignem et
aquam asserere, aio tamen humanae felicitatis ornamentum pulcher­
rimum esse, virtutes ea ipsa splendidiores quodammodo reddi om-
nemque nostram actionem extrinsecus perfici et validissime ro­
borari. Honor, gloria, aedificium, vestitus, corporis cultus et inania
complura delectant nos; animus autem, virtute praeditus, qui et
amare et vicissim amari possit, non delectabit? Quantum bonum, ait
Seneca, ubi sunt praeparata pectora, in quae tuto secretum omne des­
cendat, quorum conscientiamminus quam tuamtimeas, quorumsermo
solicitudinem leniat, sententiaconsiliumexpediat, hilaritas tristitiamdis­
sipet, conspectus ipse delectet? Res alias, ut praetiosa vasa, vestes
egregias, insignes equos, saepe quaerimus cui paremus, amicos nobis-
416
1,2,3,4,5,6,7 9,10,11