crimine, quod Stoici summum bonum et ultimum finem ipsammet
virtutem dixerunt, Epicurei voluptatem ex virtute nascentem, Peri­
patetici operationem, a virtute directam. [...]
A Stoicis itaque censeo veram sententiam de hominis felicitate
sumendam. Qui hisce plane verbis beatum illum hominem dicunt,
cui nullum bonum malumque est nisi bonus malusque animus,
honesti cultor virtute contentus; quem nec extollant fortuita nec
frangant, qui nullum maius bonum eo, quod sibi ipsi dare potest
noverit, cui voluptas sit voluptatum contemptio. Magnopere gaude­
rem, si tibi quoque huiusmodi sententia placeret, quem videre mihi
videor in Peripateticorum opinionem propensum. Nitar omni studio
te ex Lyceo in porticum deducere: ratus, ubi hanc epistolam vacuo
animo legeris, te viam illam facile approbaturum, non qua ad feli­
citatem itur sed qua eundam sit. An putas, Deum, huius mundi guber­
natorem et dominum felicem esse? Quidni felix, cum ipsamet felicitas
sit?Attende nunc eius felicitatem. Ipse sibi satis est nullius rei indiget,
nihil appetit, nihil timet, rebus omnibus utitur, semetipso fruitur.
Haec vera felicitas est non picta non fucata non personata, quinimmo
felicitatis omnis regula atque mensura, adeo ut qui hisce con­
ditionibus careat, felix esse non possit. Finge tibi hominem cuiuscun­
que status et ordinis, nisi depulsis iis quae nos aut irritant aut
territant, perpetua animi tranquillitate ac libertate fruatur non est
felix. Divitiis affluit sed pro illis augendis atque tuendis, dies noc-
tesque torquetur. Non est felix, crustam solummodo et illam quidem
satis tenacem felicitatis habet. Ad honores nullis praecedentibus
meritis ascendit gaudetque aura populari. Non est felix, cessare ven­
tus atque mutari facile potest. Rex est sed unius Regni tantum, alia
quaerit et expetit. Non est felix, cum regnorum laboret inopia. Totus
in voluptatibus est. Non est felix, quia semetipso caret. Quisnam
igitur erit felix? Audi Senecam. Felix est, qui praesentibus qualiacun­
que fuerint contentus est, qui fortuita despicit, qui mirator tantumest
sui. Huic nihil bonum nisi honestum, nihil malum nisi turpe, ad reli­
qua indifferens. Dives est, quia nihil ei deficit. Clarus, illustris, insignis
quia multum meretur. Rex et Dominus, quia imperat sibi ipsi. Iucun-
dus et hilaris, quia dolorem et molestiam ignorat iisque tantum
gaudet, quae veram afferunt voluptatem. Quid quaeris? Deus est in
humano corpore hospitans, hoc solo a Caelesti dissidens, quod hic
408
1,2,3 5,6,7,8,9,10,11