illi, in terris degenti, congruit quamque solis naturae viribus consequi
potest. Insitus enim est rebus omnibus a natura genitis, appetitus
quidam ad id, unde oblectationem maximam capiunt aliis quidem
clarius aliis vero obscurius. Res graves, dummodo ne sint impeditae,
suopte impetu centrum petunt, contra leves magnis itineribus in sub­
lime feruntur. Sunt loca huiusmodi tanquam fines ultimi, quos in­
animata haec corpora naturaliter expetunt non ulterius ad propriam
quasi felicitatem quaerendam progressura. Manet stirpes immobiles et
terrae affixae, ex qua succum ad vitam tuendam eliciunt totaqte earum
felicitas est nutriri, augeri et sibi simile procreare. Animalia, quae sensu
et motu praedita sunt, ex cibo et potu rebusque iucundis voluptatem
capiunt; nec aliud tandem suis ipsorum operationibus, quam iucunda
prosequi et molesta declinare, contendunt. Homo igitur, civile animal
omnium nobilissimum ex duabus partibus, divina et mortali conflatum,
ingenio praeditum, sermone ornatum, manibus instructum, finem ali­
quem habeat necesse est, in cuius adeptione propria eius felicitas posita
sit. Non feriatur unquam sed contemplatur et agit, artes et scientias
diligit, stimulos habet ad virtutem et gloriam nec sibi soli sed patriae,
parentibus et amicis natus est. Magnam profecto ex rerum cognitione
voluptatem capit, dum totius Universi rationem et ordinem con­
templatur admirabiliumque effectuum latentes causas pervestigat.
Sed haec in contemplatione posita felicitas nimis eum a sensibus dis­
trahit et ab humana Societate disiungit. Communiorem felicitatem in­
quirimus, quae totum hominem compleat, qua homo est, quae na­
turalem eius appetitum expleat quamque ipse non contemplando
quidem sed agendo, propriis viribus consequatur. Hanc mortales
omnes expetunt et suas ad illam actiones dirigunt: interroga quenvis,
nemo est, qui vel in hac mortali vita felix esse non cupiat. Quaeres
autem, si solus homo felicitatis est capax atque ad illam propen­
sionem habet, quid est, cur ex tot hominum caetu tam pauci felices
reperiantur? Respondeo, quia pauci sunt, qui felicitatem agnoscant
et paucissimi, qui philosophorum scholas adeant, ubi discitur, quid
sit iucunde ac felicet vivere. Unusquisque inconsultis philosophis,
suam sibi felicitatem constituit hic in voluptatibus, ille in divitiis, in
dignitatibus alius, alius in sanitate, alius in pulchritudine et viribus;
nec defuerunt, qui eandem in eo ipso affectu collocaverint, ad
quem sunt natura proclives. Hos tamen omnes in iis ipsis felicitati­
bus frequenter audies dolere, conqueri, ingemiscere et suam sortem
404
1 3,4,5,6,7,8,9,10,11