felix et beatus est natura ille vero, adeptione virtutis. Ergo in virtute
posita est vera felicitas, haec sola ad bene beateque vivendum satis
est: hanc nec locus ullus nec fortuna adimit quocunque uteris
ubicunque fueris, te semper eadem comitatur. [...]
Neque igitur egestas neque aegritudo neque exilium neque car­
ceres neque mors ipsa imminens, felicitatem eripere potest, dum­
modo mens quieta sit atque in tuto virtutis beneficio collocata. Sive
agat sapiens sive non agat sive vigilet sive dormiat semper felix est,
quia virtute munitus ab omnibus miseriis atque calamitatibus est im­
munis. Quicquid expetendum est, intra se continet nec illud amittere
potest. Quae foris accidunt nihili aestimat, nihil curat, tanquam ad se
minime pertinentia. Bonum illud censet, iramo vero summum
bonum: haec nec bona nec mala quidem. Hinc perpetuum gaudium,
perpetua pax, perpetua tranquillitas, adversitatibus clausa est ianua.
Quid ergo restat nisi ut cum Stoicis concludemus ad bene beateque
vivendum, solam satis esse virtutem? Vale, Alberte clarissime, et
humanam felicitatem, brevem illam quidem sed tamen quae ad aeter­
nam tutum est iter, cura diligenter. [...] (ff. lr-8r)
Ioanni Bellono, canonico Patavino
moralisque philosophiae professori celeberrimo
Epistola VI.
Stoicorum de affectibus doctrinam nec
Christianae religioni nec Sanctis
Patribus adversari.
Scripsi ad Octavium Livellum, vir religiosissime ac eruditissime,
Stoicorum de affectibus sententiam Peripateticorum opinione longe
veriorem mihi videri, quippe qui, extra eos philosophiae cancellos
minime egredientes, quos sibi ipsi circundederunt, interiores
animi nostri motiones exquisitius explorarunt et artificiosius ex­
prompserunt. Gaudeo pervenisse epistolam ad te quem ob praestantis-
410
1,2,3,4 6,7,8,9,10,11