deplorare. Quid ita? Quia felicitatem sensu et opinione aestimant
non ratione quasi intemperantes et aegroti, qui, ciborum differentias
iudicaturi, in consilium advocant non medicos sed palatum. Caeterum
audire mihi videor te obiicientem, ne in ipsis quidem philosophorum
scholiscertamullam felicitatis cognitionem expiscari nos posse, cumhac
de re adeo inter se discordes sint, ut nondum satis definire liceat, utrum
sententiae plures an capita fuerint. Si ipsissimam (quod Plautus ait)
felicitatis naturam contemplari et ad calculos revocare voluerimus; in
paucas certe et illas quidem, si Deo placet, inter se parum discrepantes,
opiniones incidemus. Scito, nos quaerere nunc hominis felicitatem,
quam ipse, non ut animal, sed ut homo expetit ac propterea
Cyrenaicorum illa sententia, quorum princeps Aristippus fuit, statim
reiicitur, qui summum hominis bonum in corporis voluptatibus con­
sistere existimarunt. Quaerimus item hominis felicitatem, non talis
hominis, hoc est felicitatem certam, stabilem et permanentem non
lubricam et fluctuantem. Hinc falso statuerunt alii, summum hominis
bonum sanitatem aut divitias esse, cum potius aegri aut pauperis
dicere debuissent. Quanquam nec aeger nec pauper, postquam voti
compotes facti sunt, felices statimcensentur; cum facile contingere pos­
sit, ut hic pulchritudinem, honorem, dominatum, ille divitias appetat.
Rursus humana felicitas, quae in hacvita quaeritur, eiusmodi esse debet,
utab alio non pendeat; alioquin cumsumma esset infelicitateconiuncta.
Non ergo in honore posita est, utpote qui honoratis arbitrio adhibeatur
et multo minus in iis bonis, quorum fortuna domina dicitur. Ad haec,
felicitas non ad vulgi sed ad sapientum hominum stateram expendenda
est. Reges enim, imperatores, pontifices aliique bonis exterioribus af­
fluentes, felices vulgo putantur, qui tamen ut plurimum infelicissimi
sunt. Felix est, ait Seneca, non qui aliis, sed qui sibi talis videtur. Felicitas
denique, a nobis quaesita, non est fallax illa, atque fucata, sed vera et
certa, quae nec fortunae temeritati subiicitur nec loci mutatione per­
ditur, nec ullis temporum iniuriis aboletur. Immutabilis haec est et
semper eadem, non nisi expulsa discedit, nunquam hominem deserit,
nisi se deserat hominisque rationem obliviscatur. Constantem illum red­
dit firmum, aequabilem, ad omnia paratum, nullius rei indigentem et
quasi Deum in terris habitantem. Nunc autem si, caeteris philosophis
posthabitis, eos tantum consulamus, qui propius ad veritatem acces­
serunt, videlicet Epicureos, Stoicos, et Peripateticos in sola virtute
hanc ipsam felicitatem positam esse inveniemus. Hoc tamen dis­
406
1,2 4,5,6,7,8,9,10,11