met ipsis paramus, quibus arbitratu nostro et utimur et fruimur. Tu
autem obsignatis tabellis cum Stoicis agere atque ab eorum scholis
amicitiam expellere mihi videris. Quid enim sapiens amicis indiget,
inquis, si se ipso contentus est? Cave ne sit error inverbo. Si ad Stoicis
accesseris, respondebunt nec amicis nec alia re ulla indigere sapien­
tem, iis tamen ipsis et rebus aliis multis illi opus esse non ad beate
quidem vivendum sed ad vivendum. Se ipso igitur contentus est
sapiens non ut velit esse sine amico sed ut possit. Vult autem amicum
habere, si ob nihil aliud, saltem ut exerceat amicitiam et felicitatem,
qua gaudet, manifestiorem reddat. Ex his, quasi prolusionibus,
elicere iam perspicite potes, amicitiam et a Stoicis et a philosophis
omnibus tanquam praeclarum quiddam haberi, quod maximam
humanae vitae utilitatem, iucunditatem et dignitatem afferat. Nunc
autem paulo proprius ad eius contemplationem accedamus primo-
que ne de re ambigua disputatio instituatur, genus eius tamremotum
quam proximum expiscemur. De remoto nemini dubium, quin quali­
tas sit. De proximo ob res varias, quas intra se amicitia complectitur
lis aliqua est. Nonnulli enim affectionem alii habitum illam dixerunt.
Hi autem dissident inter se, nam aliqui moralem virtutem, a caeteris
distinctam, ipsam existimarunt, quatenus in amando mediocritatem
illam conservat, quae omnibus virtutibus est communis, aliqui vero
ad unam aliquam ex moralibus virtutibus revocarunt. Sed et inter hos
dissidium, cum hanc ipsam virtutem liberalitatem quidam, comita­
tem alii alii iustitiam esse crediderint. Aristoteles hac in re varius fuit,
nonnumquam enim amicitiam inter affectus, aliquando vero inter
habitus collocasse visus est tandemque ipsam aut virtutem esse aut
non sine virtute conclusit. Si nos amicitiam dixerimus affectionem
esse, virtutis habitu indutam, cum virtute educatam et iustitiae
praesertim semper affixam, ne latum quidem unguem ab Aristotele
discesisse videbimur. Ut enim moralis virtus prudentia non est sed
absque prudentia nunquam, ita amicitia virtus non est sed cum vir­
tute semper. Sed quid est amicitia, si non est virtus? Hesiodus vocavit
illam similium consensionem. [...]
Aristoteles benevolentiam mutuam non latentem propter id
ipsum, quod amabile est. Hanc puto veram amicitiae definitionem
esse, quippe quae conditiones praecipuas, ad definitionem requisi­
tas, optime complectatur. Benevolentia, tanquam commune quid­
418
1,2,3,4,5,6,7,8 10,11