Christophor Stay: De poesi didascalica dialogus - page 15

Virgilii Georgica ob eam imitationis inopiam non divini
poetae opus existimarem, aut iplum Lucretium tametsi se-
dulo, ac naviter philofophantem , ob sublimem ac singu­
larem illam dicendi rationem, non item homericum >ac
summum poetam crederem. Quid multa ? ipsos epicos, et
grandiores poetas non ad folam illam imitandi normam
putabam exigendos : aliud quiddam majus aeque amplius
eite oportere arbitrabar , unde suos ilii cultus, fuofque
ornatus accerffrent. Siquidem noveram Trissim poema
illud quidem ad constituendae tabulae leges et ad Iliadis
exemplar accuratissime compositum in bibliothecis pene
delitescere ; Areolti vero Oriundum veterum vestigiis non
tam sollicite insilientem, ac nonnunquam abipsa verita:
te naturae ultro aberrantem, tamen ob mirum illud di­
cendi genus videbam in manibus omnium effe, ac meipsum,
illis deliciis, ac pene praestigiis rapi, atque allici sentie­
bam . Tum A. quare sublatis atque exsolutis his tan-
quam nodis, quid dubitabimus jam illud siatucre in hu­
manarum actionum imitatione non effe reponendam omnem
poetarum laudem , Equidem illud etiam adjunxerim , ne
in ipsa quidem ampliore naturae imitatione illam effe uni­
ce positam; et quanquam haec naturae veritas ac simili­
tudo poeticae lolum ac fundamentum sit, non in illa una
tamen effe omnia, fed ab alio fonte derivandam singula­
rem illam vim ac praesiantiam. Aesi dicendum esi,quod
fentio , hanc praesertim locandam arbitror in illo . poeta­
rum proprio cogitandi ac dicendi genere, quo ita Jucun.
de omnia admirabiliterque exprimunt, nihil ut effe pos
sit nec ad res cognoscendas pulchrius, nec ad legentium
delectationem praeclarius. Qui iftiusinodi ornatu compti
inllructique funt , hi sane in quafcumquc naturae regio­
nes ingrediantur, sive de hominum actionfbus , sive dc
rerum initiis, sive de adminisiranda Republica , sive dc
Religionum sanctitate agant, quodeumque denique argu­
menti genus pertractent, omni laude cumulati poetaenun-
cupentur. Si qui vero eo comptu carcant, illos nullo
imitationis, nullo fabular im subsidio , hujus pulchritudi­
nis inopiam compensaturos opinor. Tum B. illa mihi,
inquit, mirifice probas: sed quanam in re. potissimum hjc
ipsum
1...,5,6,7,8,9,10,11,12,13,14 16,17,18,19,20,21,22,23,24,25,...33
Powered by FlippingBook