Christophor Stay: De poesi didascalica dialogus - page 11

)( IX )(
da fabula pene retrnxissis; sed illud vereor, ne si dida­
scalicis fabulas omnino tollimus, una omnem, quae poe­
tarum ess propria, vim , & nomen ipsum adimamus.
Scitis enim quam multi, neque ii quidem indocti, facra
potius fine cantu ac tibiis, ut ajunt, quam poetam sine
fabulis eiTc posse affirmant •At nos, inquit A . , non levio­
rem Hesiodi, quem paulo ante legebam, auctoritatem illis
opponemus. Ait nimirum in Ascrae vallibus a fefe audi­
tas esse Mufas, cum profiterentur, nosse fc multas dice­
re verofimiles fabulas, sed veritatem ipsam item nosse,
atque ctiaui malle dicere.
lVlfui/ iiuc/ka vroMa? AsTeiv irvfioim SyToix'
i'cflfJULvc/1'Ti/t' iBihujxtv
y.vSimicr6ca.
Ipso musarum teflimonio aperte philosophandi rationem,
ut vides, tuetur: sed quo demum vocabulo didascalicos
appellemus, non magnopere laboraverim. Placet illa
Adilfoni in refellendis Miltoni obtrectatoribus urbanitas,
qui negabant illius poema heroicum esse nuncupandum,
propterea quod primae poematis partes Deo essent assi­
gnatae; at vos , inqijit, si heroicum dici minus lubet,
divinum appellatote; ita Didascalici, si minus fabulae,
veritatis ac sapientiae poetae per me licet nuncupentur.
Tum B . , ne ego quidem, inquit, controversia nominis
magnopere torquerer, nisi rem ipfam in hac verbi conten­
tione agi viderem , & poeticae vim omnem ac naturam
in disceptationem vocari. Si enim fabulas non sua ipsa­
rum causa a poetis conquirendas putas, tamen oportet,
ut ob eam imitandi necessitatem, qui ess praecipuus poe­
tis finis propositus, retinendas fatearc . Scis enim plcros-
que censere omnem poeticae praessantiam in humanarum
actionum imitatione esse positam, hujus autem imitatio­
nis tanquam minissrds esse , atque effectrices fabulas. Quo­
rum quidem fententia, etsi mihi aliquam dubitationem af­
ferre foleat, tamen magnopere moveor, cum considero
eandem imitandi legem, ab ipfo poetarum Reipublicae
quasi conditore Arissotele latam esse. Qui propterea Em­
pedoclem , quod nullis adhibitis fabulis ab hac imitandi
iio*
1...,2,3,4,5,6,7,8,9,10 12,13,14,15,16,17,18,19,20,21,...33
Powered by FlippingBook