Christophor Stay: De poesi didascalica dialogus - page 7

Inde cum intercidisset usus, intelligentiam, quae feqiiercrt-
tur, aetates non tenerent. Sed fabularum suavitatem si
probamus, non ess, cur ob hujusmodi latebras sint reji­
ciendae . Siquidem huic obscuritatis incommodo mederi
nullo negotio possumus, si ejus generis fabulas usurpe-
mus , quae non arbitratu cujufpianr , nec opinionum , aut
morum inconssantia effictae sint, sed ab ipsa naturae simi­
litudine ac veritate depromptae. Eaedem enim neque inter­
cidere unquam possunt, neque obsolescere. His velut a
natura impressis notis ac vestigiis cum insilient pnetae , fa­
cile ac jucunde ad res cognoscendas nos deducent. Qua­
re in conficiendis suis fabulis vo lo , ut has arripiant, aC
sequantur, ex quibus appareant, quae in rebus inlunt,
similitudines , ac propinquitates. Has dum inter sc
component , atque aliarum vultus ad alias transferent,
atque immutabunt, ca ipsi alienae imaginis inducta spe­
cie mirum in modum intelligentiam atque animadver­
sionem legentium acuent. Exemplo antiquissimae Pytha-
goreorum fabulae rem apertiorem faciam. Non ignoras,
quae v is , quae significatio illorum harmoniae fuerit, at-
que illa Phoebi imagine Mufas cithara in orbem moven­
tis, quam apte omnem gravitatis doctrinam comprehende­
rint, ac pene subjecerint oculis. Quod quidem quo alio
artificio fuit a Pythagora perfectum, nisi similitudine fidi­
um ad planetarum motus exprimendos traducta ? Nempe
cum miram utrinque confcnsionem exisiere deprehende-
rct , intervalla intervallis, sonos motibus congruere , haec
inter te commutanda esse duxit, siderum cursus Phcebi
ac Musarum fpecie vessiendos , fabulae hilaritate condien­
dam doctrinam . Hunc in modum musicarum rationum
effigie leviter ac venusse adumbrata caelestium conversionum
naturam ac mores expressit: ut quaecumque de ilia tra-
hendi v i , & gravitatis legibus deinde funt comperta, uni-
verfa fere fub hoc uno fidium involucro fuisse inclufa vi-
deamus. Quare cur caeterae etiam philofophiae partes fa-
ne minus difficiles atque involutae , aeque 'explicari non
possint, cum haec tam obfcura ac multiplex gravitatis sa­
tio fuerit unius fabulae adminiculo tam commode expo-
sita ? Tum A . , egregii fane , inquit, exempli tibi in men­
tem
)( V )(
1,2,3,4,5,6 8,9,10,11,12,13,14,15,16,17,...33
Powered by FlippingBook