Christophor Stay: De poesi didascalica dialogus - page 9

atque ab Empedocle, Parmenide, atque aliis Italicae di-
fciplinae philosophis idcirco luinc apertis versibus philo­
sophandi usum fuisse demum introductum. Tum B. acri­
ter oppugnari me, inquit, & loco pene dejici faterer
hac obscuritatis calumnia, atque his Empedoclis, atque
Italicorum exemplis, nisi opportune occurreret, quem
subsidio advocare , et cujus judicio fabulas tutari facile
possim. An Platonis vobis in mentem non venit? Non­
ne uno illius exemplo omnem hanc Italicorum auctori­
tatem , et omnes abrogandae fabulae rationes prorsus la­
befactatas videtis ? Quis enim unquam non folum philo­
sophorum , sed etiam poetarum ess aeque atque ille issiuf*
modi fingendis ac fabricandis commentis delectatus? Ita­
que ob idipfum comminiscendi studium Homerum.philo­
sophorum nuncupatum fuisse opinor. Tum A. imo, in­
quit, Platonem totum a nobis esse judico. Quando e-
nim isshaec fabularum ornamenta, nisi in facilioribus ar.
gumentis adhibet? Sed cum ad obscuriores rerum causas
explicandas interdum delabkur, quam accurate omnem
comminiscendi licentiam removet! quam aperte omnia,
quam nude pronunciatl illius, quae in Timaeo ess, de
universitate naturae , disputationis velim recordere.
Quod magis a fabulis remotum atque alienum esse po-
tess loquendi genus, quam quo ille difficilem de corpo­
rum elementis quaessionem exponit? Quo planius resex-
pediat, nonne arithmeticae etiam numeris, ac geometriae
figuris utitur? nonne iisdem verbis explicat >anibus in iis
artibus tradi solent? Cujus igitur rectius, quam Plato­
nis auctoritatem nobis vindicemus, qui cum isso conse­
ctandae fabulae ssudio traheretur, omnem fingendi ratio­
nem in obscurioribus rebus explicandis deserit atque ab­
jic it, et rcipiia identidem ditium illud comprobat, quod
usurpare erat solitus: veritatem nimirum fabulis omni­
bus esse suaviorem? Tum B. aegre, inquit, Platonis au­
ctoritatem extorqueri mihi paterer; nequeenim; opinor,
complura mihi illius exempla deessb polsent, si philoso­
phorum testimoniis nobis esset pugnandum. Sed quid at­
tinet in iis immorari, quando poetarum mores exquirimus?
Quare caetcros omittamus, et horum tantummodo exem-
)( VII )(
1,2,3,4,5,6,7,8 10,11,12,13,14,15,16,17,18,19,...33
Powered by FlippingBook