Christophor Stay: De poesi didascalica dialogus - page 25

K Exu iK
nulla cognitione instructum , nisi pene stipitem aut bel-
luam ad pastum abjectam censeas ? Earuni quippe
etiam rerum , quarum peculiares nobis conciliationes na­
tura fecerit, facile tum fenfus hebefeit atque extinguitur,
cum nullo ufu iritelligent iaque excitatur. Proinde, si qui
ab omnium societate sejuncti in montibus ac fyivis nati
atque alti funt, ipfos hominum occursus fugiunt, & om*
nem naturae conjunctionem abrumpunt. Quo autem quis­
que elt focietate & convictu hominum excultior, & suae
eteaeterorum utilitatis intelligentior , eo acrius illius con.
junctionis vi capitur, & reliquorum opis atque auxilii in­
digentem fe videns ad opitulandum aliis esi propensior.
Primo suae ipse civitatis, deinde finitimarum , demum
omnium gentium propinquitate devinctus, humani nihil
a le alienum putat; regionum etiam remotissimarum res ,
morefque inquirit, casibus fortunifque movetur, tantum
denique caritate ac benevolentia, quantum cognitione pro­
greditur . Verum si idem rerum cognoscendarum limites
non terrae finibus terminaverit , fed eo usque intelligendck
perrexerit, quoad animo & cogitatione potesi pertinge­
re ; si non solum fluxa haec & brevia, sed immensa etiam
ac perennia mundi corpora, corumque ingentes illos
curfus conversionesque viderit, quam se ille repente e
socordia colliget, ac recipiet, & hujus tantae magnitu­
dinis animadversione excitatus, quam fe antea hospi­
tem ac peregrinum in hac naturae universitate suille mf*
rabitur ! Cumque se non unius loci popularem , fed mun­
di ipsius tanquam ingentis municipii civem agnofeet, quam
illum fere peenitebit rerum atque commoditatum omnium,
quae angustis nosirarum urbium ac regionum spatiis coar-
dantur! Quam nihil majus reputabit, nihil quod noitra
magis intersit, quam hunc tam ingentem rerum omnium
ac tam praeclarum ordinem s Peragrare tum sibi immen-
fos naturae sines videbitur, ac supra hominis fortunam
ac vitae conditionem erigi j neque enim annorum brevi­
tate atque imbecillitate corporis, sed animorum com­
prehensione , & scientiae amplitudine vivendi rationes aesii-
inabit. Qua rerum admiratione qui semel rapti sese iis
cognoscendis implicuerunt ,;.ab iisdem divelli vix unquam
pa-
1...,15,16,17,18,19,20,21,22,23,24 26,27,28,29,30,31,32,33
Powered by FlippingBook