Christophor Stay: De poesi didascalica dialogus - page 29

)( XXVII )(.
de satis esse arbitror, quae hactenus sunt commemorata.
Quod ad res ipsas attinet, certe non minorem ingenii
vim declarant. Nam. quaecumquc in promovendis do­
ctrinis excogitata ab aliis, atque inventa divinitus fue­
runt , dum illi in bono lumine collocant, atque eo Mu­
sarum ornatu dillinguunt, -tam miram ac singularem re­
bus speciem afferunt, ut parem iisdem rerum auctoribus
ingenii (Ibi gloriam vindicent. Quidni enim inveniendi
pene laudem promereri ii possint, quorum egregio di­
cendi artificio quaecumque exposita fuit, continuo eadem
nova omnino, & nunquam antea aut lecta, aut audita
videantur ? Quare quae tarii praeclara eiit Epicorum &
Tragicorum opera in fabula rite constituenda, atque in
rebus , quas quis geff rit, apte •disponendis, quae hoc
admirabili rerum contextu a naturae ipsius fonte deducto,
ac Musarum comptu exornato non oblcuretur? Tum ego,
fed vide , inquam >quid hoc constituendae fabulae nomen
valeat, ne ejus significationem, quo minime est aequum,
trahas, fi propriam Epicorum in recta rerum constitutio­
ne laudem cum Didascalicis communices. Quid enim
quaefo commune habet cum eo, quem Didafcalici fequun-
tur in rebus apte collocandis ordine, haec, de qua ctt
sermo, rerum, sive fabulae constituendae ratio? Nolti eain
totam Epicorum, ac Tragicorum virtutem esse, quaoin-
nes poematis partes mira rerum consensione conllringunt,
unamque rem efficiunt. Quorum artificium in eo nimi­
rum versatur, ut summa varietate dissinguant omnia,rur-
fus eadem ut inter fe nectant, & posseriora prioribus,
quae praecedunt, consequentibus ita colligent, unum ut
exitum cuncta refpiciant, atque ad eundem referantur»
demum ut loco etiam ac tempore congruant. Cujus qui­
dem rei tanta vis ess, ut caeterae etiam Artes illam ad-
miratae ad fefe traduxerint, nec in pictura, nec in archi­
tectura praeclarum quidquam esse possit, quod non ex hac
parttum conjunctione efflorescat. Sed ab ea laude Dida­
scalicos fuapte natura longe removeri vides. Ob ipsam
tam multiplicem ac variam rerum inter fe plerumque ds-
junctissimarum tractationem quo pacto possunt adipisci
illud unum & simplex, dc quo nobis ess sermo? Aut si
id quoque modo confcquentur, isshaec iners materiae con-
1...,19,20,21,22,23,24,25,26,27,28 30,31,32,33
Powered by FlippingBook