Christophor Stay: De poesi didascalica dialogus - page 31

X xxix )(
ni? comprehensionem coarctari minime posse intelliqet,
tamen alios inveniet magis consentaneos tanto operi at­
tributos esse fines, temporum omnium diuturnitate, &
spatiorum longinquitate circumscriptos , ipsius videlicet
natura; immensitate prorogatos. Sed quid diutius in hae
epici & didascalici carminis comparatione insidimus ? Quid
in his immoramur , quasi dubitemus divina humanis aiK
teponere >Tum ego, Tu vere , inquam, dum Didasca­
licis tantam rerum magnificentiam tribuis , sublimius
quoddam carminis genus ab iis posiulas , quam quod
hominum ingeniis convenire possit, Si in coetus, et con­
cilia deorum musas introduci oporteret, nullum certe
esset, quod illis dari posset, neque majus, nec diis au­
ditoribus dignius , quam, quale esi a te adumbratum de
rerum ordine ac mundi
conformatione carmen.
Cur vero,
inquit A- >non censeamus etiam inter homines verfkri
posse divinos eoidem cantus , si praeclara haec argumen-
ta Didascalicorum sludio eo usque recolantur et celebren­
tu r , quoad perducti sint ad eam excellentem formam,
quam et recipere ipsa possunt, et carminis vis susiinere?
Num enim communibus ac vulgaribus exornandis rebus
tantummodo pce;ae praestant , in majoribus vero omnis;
eorum indusiria concidet atque ditfluct? Num magno-
pere nos capient concinendis tenuiorum etiam hominum
casibus, quorum'ignotam nobis antea fortunae conditio­
nem praeter expectationem recognoscimus, cum vero ab­
ditas atque obscuras rerum causiis , deferiptionemque
naturae nobis aperient, neque satis allicere neque deti.
nere nos poterunt? At si tanta esi jn poetarum artibus
vis illius, quam
vocant ; nos agnitionem red­
dere possumus, jn nullis aliis eadeip certe melius, quani
in Didascalicorum-cantibus enitebit. Nunquam enim mihi
persuasum erit ullis inopinati? ac mirabilibus hominum
casibus nos tam jucunde posse affigi, ut ex maximarum re­
rum ac naturae ipsius agnitione non multis partibus uberio­
rem voluptatis fructum capiamus. Cum igitur ortus ajj-
principia intelligemus rerum hujissmodi , quarum vim
atque effectus ignotis etiam causi? mirabamur, cum iis­
dem fubesse legibus, et certo et consianti cum reliquis
omnibus ordine nexa atque aptata iila videbimus , quae
1...,21,22,23,24,25,26,27,28,29,30 32,33
Powered by FlippingBook