ducunt multifariis earum combinationibus et numeris ad ineffabili
quopiam et unico Dei nomine, quattuor litterarum progredientibus,
in quibus arcana Dei, misteria et miracula contineri et per ea fieri pos
sibilia existimant. Qui olim ore tenus ab antiquis eorum praenatibus
communicabantur. De quibus curiosissimis Hebreorum creditis
plurima extant, ut aiunt, Cabalistica volumina, ut liber Zoar aSymone
ben Iochai editus et liber Sarrha Abora et Imbre Cephar et Cephar
Iachyra Abrahae, Cephar Themonoth et Canba et quamplura alia
volumina de mysteriis illius Cabalisticae professionis. Quam sane
professionem dari hominibus veluti beatificantem animam ratio
nalem nequamquam arbitramur neque approbamus et, si multifarias
contineat, contemplationis indagines et spirituales subtilitates. Sed
veluti metaphysica plura pollicetur quam executioni demandet, licet
in Cabalisticis illis voluminibus maiora sint inserta Dei et intelligen
tiarum penetralia, quam in tota Aristotelis Metaphysica, quae com
munissimos entium conceptus mortalibus demonstrat et de genere
abstractorum, quae ex sensatis eliciuntur insinuat.
Quum igitur professio Cabalistica nos efficere beatos nequeat, ad
solam profecto illam orthodoxae fidei theologiam pro capessenda
felicitate suprema recurrendum est. Quae supra omnes humanitus
inventas disciplinas et Cabalistarum peritiam nos in clarum deitatis
intuitum deducit pluraque exequens quam polliceatur. Haec est illa
scientiarum omnium regina et supremi rerum opificis contemplatrix,
qua sane duce sanamur ab omnibus languoribus corporis et animae
contraque omnia mundi pericula, clipeus est munitissimus, cuius
felicibus auspiciis in facialem illam Dei cognitionem beatificam
deducimur. Quam nobis prestare dignetur altissimus, cuius nomen
ineffabile per saecula sit exaltatum. Amen.
440