tum ad ipsam consequendam, nos in sanitate conservando et ab
aegritudine Liberando, quae ex sensatis causis veros in nobis effectus
producit, aegrum sanando et sanitatem continuando, sine qua more
Peripatetico non contingit quempiam esse felicem. Verumtamen si
medicinae facultatem universam sive theoreticam sive practicam recte
consideremus, ipsanequamquam poterit animumquietare, quinmaiora
nequam non excellentiora bona, quam sanitatem ipsam concupiscat.
Immo talibus admissis grande videretur sequi inconveniens, quando­
quidem idiota, unde quaqua incolumis putabitur beatus. At quis adeo
rationis expers hoc admittet?Nemo, Hercule, nemo. Quoniam idiotane­
quamquam meretur dici beatus, immo animal infelicissimum sine
veriori frustratum. Licet igitur omnes praedicte artes ac scientiae
speculativae perficiant animam rationalem nobis, quam plurimum con­
ferant, minime tamen ad perfectum cognitionis gradum et felicitatem
elevabunt. At vero quispiamveritatis indagator quaeritabit, quae namsit
illa potior disciplina inter humanitas adinventas rerum cognitiones?
Quae magis intellectum perficiat et plures atque nobiliores entium
gradusmanifestet? Exquo nullapraedictarumestsufficiens. Responden­
do profecto arbitror nullam fore admirabiliorem caeterisque nobilio­
rem ipsa astronomia. Quae caelestium est, sola contemplatrix huma-
numque intellectum, adeo elevat ab omni sublunarium sorde, ut ipsum
summopere similem intelligentiis reddat. Quarum cognitio, ideo est,
perfectior quam omnes temporum differentias et effectus, adeo mente
revolvunt, ut cuncta sive praeterita sive praesentia sive futura facile per­
cipiant. Maxime prima intelligentiarum sese intuendo singula cognoscit.
Similiter equidem homo acquisitis praedictis liberalibus disciplinis,
veluti previis animae dispositionibus divinae astronomiae famulantibus,
praeclaris huius artis auspiciis facile contemplari poterit, quomodo
praeterita cum praesentibus et futuris coniunctenda sint. Omniumque
effectuum sive praeteritorum sive praesentium sive futurorum, qui sub-
lunari globo fiunt, praecipuas causas poterit assignare. Quaesane caeles­
tia sunt corpora, quae suos adequatos effectus in terrestri situ
determinatis periodis producunt, non solum in annona, epidemia et
mutatione temporum, verum etiam de omni mutatione regnorum
mundi et sectarum. Quae sane stellarum cognitio mirabilis ad sanitatem
et maximum actionum humanarum commodum conducit et plu­
rimum confert.
434
1,2,3,4 6,7,8