in tempore producit, quo ad ipsius ordinatam potentiam, tribuens
unicuique formam propriam, virtutem atque operationem, ut decet
ad libitum donantis Dei donare cui vult et cui non vult non donare.
Qui profecto neque ex hoc personarum acceptator dicendus est,
quoniam omnia sunt illius effectus, nulla causa meriti rei productae
praeexistente, ideo neque plus merentis recipere, quam receperit
dono et gratia datoris. Caelestia igitur agunt haec in inferiora motu
lumine et influentia determinata veluti causae secundariae, quae
ideo a primo rerum omnium opifice creatae sunt, ut ipsas agere
motus proprios, Augustino teste, Deus permittat, quae sane maiorem
de ipso Deo glorioso cognitionem praestant nobis, quam reliqua
entia sublunaria. Qui ergo plures harum perfectionum gradus ex in
ventione propria vel alterius eruditione caluerit. His certe praestabit
caeteris et maiorem felicitatis gradum naturaliter haberi possibilem
pertinget.
Caeterisque longe anteponendus erit, veluti Dei amantissimus.
Ex his igitur aperte monstravimus, quibus in bonis rationalium
beatitudo possibilis haberi per naturam collocanda sit et quantum
omnes inter disciplinas humanitus inventas astrorum peritia sit
caeteris preferenda. Reliquum modo superesse arbitramur, ut gran
des nobis futuras obiectiones de suprema felicitate fidelibus ad
ducendas e medio tollamus. Facile namque intueor plerosque
oppositores, qui naturalibus rationibus hominem beatificari ne
quamquam putant et iure quidem, quoniam perfecta felicitas in dis
tincta Dei cognitione atque fruitione consistit. Quarum profecto
nulla scientiarum, ut vera fatemur, nobis elargitur. Sed quaedam
gradus pauciores et quaedam plures, ut antea monstravimus ex dis
ciplinis per naturam haberi possibilibus. Ex creditis igitur opere
pretium est modo indagare, quaenam fit illa professio, qualem nos
in claram Dei et intelligentiarum peritiam deducat. Omnes profecto
in hanc devenire sententiam comperimus illam esse theologiam,
quae de Deo sermonem indicat. Hanc autem bipartitam esse apud
veteres invenimus, ut verius disseramus: Cabalisticam, scilicet et or-
todoxam. Utraque profecto summam Dei cognitionem suis pol
licetur professoribus. Cabalistica autem professio apud Hebreorum
monarchas est arcana Dei et intelligentiarum cognitio in litteris
Hebraicis et punctis constituta, quam ex Moysiaca litteratura de
438