substantia sensus omnes est expertus, ab intento fine frustratus ex-
istit diminutamque rerum cognitionem substantiarum praesertim
posteris dereliquit. Humanusque intellectus parum quiescit, immo
semper haesitare videtur. Neque id absque ratione evenit, quoniam
intellectus indiget sensuum famulatu, qui ad substantiam minime se
profundant
nihilque in intellectu est
, inquit Aristoteles,
nisipriusfuerit
in sensu.
Quid ergo de rebus universalibus perfecte cognoscimus?
Omnia quippe diminute ac fere contingenter, modo magis universale,
modo minus universale considerantes, prout obiectum exterius, fortius
movebit sensum et illud primo intelliget. Nequamquam igitur naturalis
philosophia nos ad veram beatitudinem deducet. At sane his omnibus
concessis tanquam rationi consentaneis occurret nobis ipse meta-
physicus, quem divinum philosophum vocitat Aristoteles certamque
mortalibus metam prosequendae felicitatis promittet. Quandoquidem
praecipua ipsius professio circa genus entium abstractorum, Deum
scilicet et intelligentias versatur nobilioremque notitiam praestare
videbitur de substantiis omnigenus, quam naturalis philosophus de cor
poribus dumtaxat et per consequens beatos efficiet illius professio.
Verum enimvero, quum iuxta philosophi documenta sensus ad ipsas
abstractas intelligentias nequaque extendi possint, quas sane cog
nitionem de illis praestabit metaphysicus?Certe medicampositivam, sed
magis per negationem, quam perfecto minimamcognitionum assequen
darum tradidit philosophus in posterioribus analyticis.
Qualis ergo erit ficta potius illa felicitas Averrois per copu
lationem intellectus agentis cum possibili post adeptionem omnium
habituum absque ulteriori intellectus negociatione circa sensibilia,
quaeritando noscere conclusiones ignotas per praecognita principia.
Nullam quippe nobis afferre felicitatem Averroem, quisque peritus
opinabitur, quandoquidem ad hos habitus acquirendos Averroico
more, natura noverca potius quam parens, medium nobis adeo sub
traxerit, ut non solus supercaelestes intelligentiae, verum etiam
rerum materialium essentiae, simpliciter ignorentur ipsarumque
diminutam cognitionem assequimur et si circa eas homini sensus
hora quacunque versari experimur. Non igitur beatus quempiam ef
ficiet metaphysica, quae longe plura promittit professoribus, quam
possit attendere. His ergo pretermissis, veluti remotis, adhuc ab ipsa
felicitate nobis fortasse beatitudinem praestabit medicina, quae sane
prima fronte maximum videtur nobis praebere aditum ac emolumen
432