Ad sanitatem quidem, quoniam praecognoscendo caelestes in
fluxus et minaces constellationes multa futura mala, inquit Pto-
lomeus, praecavere possumus, quae ignaris astrorum sepissime con
tingerent, prout praecognoscendo caeli minacem dispositionem per
febrem futuram vel quodcumque aliud infortunium. Alterando
primo ipsum corpus per qualitates contrarias et dietando atque
debite evacuando febris illa non accidet vel remissius affliget. Ad
utilitatem proficit astrorum cognitio in actionibus humanis, quoniam
praecognoscendo stelliferos motus in annona qualiscunque ventura
fuerit, de ipsa quispiam recte providendo bene dictari poterit. Ad
felicitatem denique non mediocrem et animae perfectionem caelestis
contemplatio maxime confert. Quoniam prisci futura praecognos
centes apud homines magni et sapientes dicebantur, ac veluti
prophete et quodammodo pro diis in terris habebantur seu Dei
vicarii. Quidquid enim summus rerum opifex per stellas producere
intendit, astronomis dementissime primo communicavit, quod sane
facile est videre. Nonne Abraham, ut in Genesi legitur, in astrorum
scientia peritissimus in maxima priscorum veneratione habitus Indos
et Egyptios illam edocuit. Atlas ob hius doctrinae praestantiam ab an
tiquis caelum sustinuisse dicitur. Quid de Mercurio illo Trismegisto
referam, qui hanc ob admirabilem sapientiam summo cum honore
terrenus deus ab hominibus habitus est? Taceo Linum, Orpheum et
mirabilem illam Sybillarum multitudinem summis laudibus decan
tatam, non alia de causa, nisi quoniam caelestium cognitionem op
time caluerunt. Haec igitur est illa caelestium sapientia, quae omnes
inter humanitus adinventas disciplinas ingenium summopere perficit
magisque nos in rerum admirabilium cognitionem deducit, quam
omnes aliae supra memoratae disciplinae, sicut unicuique recte
cogitanti videre licet. Quandoquidem nulla fiat in aliqua scientia verior
effectuum in suas causas resolutio, quam in hac caelestium peritia.
Neque ab re philosophus persensit meliora esse modicam ha
bere cognitionem de rebus superioribus, quammaximam inferiorum
ob maiorem naturae dignitatem. Quis enim ambiget caelestia longe
praestare caeteris sublunaribus? Immo, quaecunque contingunt in
inferioribus antea virtualiter in caelestibus continentur. Aeterna enim
voluntas et invariabilis et infinita potestas naturae totius opificis
caelestia creavit, veluti secundas causas, quibus mediantibus effectus
omnes inferiores idealiter ab aeterno inmente sua existentes ad extra
436