aut fortune bonis constituendam beatitudinem scrutaturi, abiectis
prorsus imbecillibus Aristipi et Epicuri opinionibus per omnigenas
rationis humanae disciplinas et artes sive liberales et theoreticas sive
mechanicas et practicas operae pretium discurrere arbitramur, quae
nam sit illa cognitio ceteris praestantior, quae nos efficatius ad metam
beatitudinis conducat. Porro cuius investigatione clariori duplicem
sane modum eruditionis fore premittemus, alterum quidem
humanitus ex naturali rationis indagine provenientem, alterum vero
divinitus ad cuius assecutionem se habet humanus intellectus, ut
mere patiens absque ulla intellectus agentis activitate, sed super-
naturali inspiratione et ex creditis principiis robur assumit assensus.
De utraque autem disciplinandi modo sermonem facturi hoc in loco.
Primum de naturali modo eruditionis, quid in illo beatitudinis
humane contineatur, disseremus, postremo autem de secunda
materiae cognoscendi pertractabimus. Quantum igitur ad disciplinas
humanitas inventas, quae tantum dignitates homini praestant, ut non
solum caeteris corporis aut fortunae bonis preferenda sint, sed
hominem ab homine, non secus differre faciunt quam vivum a
mortuo et bonum a malo. Omnis enim malus est ignorans et omnis
recte sciens bonus, quoniam impossibile videtur, quis scienter
quispiam male operetur, nisi quandoque malum sibi bonum ap­
paruerit. Omnis ergo virtus et vitium erit in prosecutione et fuga,
scientes enim a malo simpliciter cognito continentes erunt et
fugient vel minus malum, quod videbitur boni rationem tenere,
prosequentur. Ignari autem ab ipsa sensuum concupiscentia dedu­
centur et absque dictamine recte rationis malum sub ratione boni
prosequentur. Et ipsorum intellectu male negotiante, quia ignorante
peccatum committetur. Bonus ergo Deo et hominibus gratus erit,
malus autem per oppositum. Quid autem diversi disciplinarum in­
ventores earumque professores nobis attulerint perfectionis et
felicitatis iamiam explicemus ab initiis eruditionis inchoantes, ne
forsan difficilis haec investigatio sub dubio relinquatur illis omis­
sa. Quid ergo primum nobis eruditi grammatici aut facundi oratores
prestant beatitudinis? Nihil equidem aliud, quam congrue loqui et ef­
ficatius benedicendo persuadere, quae sane, quum sint animi opera­
tiones valde remissae nequamquam beatos efficere possunt earum
professores. Dialecticus autem aliquantisper animum extollit al-
428
1 3,4,5,6,7,8