tiusque pertentat ratiocinationibus evodare, quandoquidem per
opus intellectus universalem sibi methodum fabricavit, ut in practicis
a malo et in speculabilibus a falso tutior evaderet.
Verum et ipse avera beatitudine videtur longe remotus, quoniam
circa rationis entia per opus intellectus causata tota versatur eius in­
tentio. Arithmeticus vero incomprehensibilem fere omnium rerum
multitudinem suo numerorum ambitu comprehendere atque ter­
minare contendit. Atque profecto neque ipse ad veram beatitudinis
metam hac serie numerorum sufficienter perducitur, quoniam cer­
titudinem essentiarum, praesertim causae primae nequamquam su­
perstat. Neque pariter nos geometra beatos efficiet, quoniam ipsius
professio trinam corporum dimensionem, longitudinem et latitu­
dinem atque profunditatem, requirit et cognoscendi capacitatem et
continentiam, quae longe ab ipsa felicitate remota est. Neque sane
ipsamusica beatos efficiet eius professores, quae non solum caelestes
orbium harmonias, verum etiam cantus humanos et ipsorum
melodias auribus delectabiles edocet, quibus animae passiones in
iram provocantes mitigantur et effeminati ac timentes in robur et ad
arma provocantur. Si etiam prospectivam aequo animo voluptemus,
ab ipsa beatitudinis assecutione longe remotam comperiemus, quia
solas rerum distantias et inaccessibiles moles et altitudines atque
profunditates certa ratione metitur et in angustam formam quamcun­
que moles sive machinam similem, tamen repraesentare ac reducere
profitetur, de quibus iamdudum in speculo nostro astronomico dif­
fuse tractavimus. At quippe neque iuris consulti nos efficient beatos,
qui, etsi more peripatetico scientifici non sint, sed morales, satis at­
tamen animam disponere videntur omnia legibus coercendo et vitia
reprimendo, prout eorum facultas naturali philosophiae subalter-
natur atque ab illa dictamen rectae rationis assumit, humanos actus
ad virtutem et pollitiam reducendo interque extrema vitia mediam
eligendo virtutem. Haec sane plurimum praeparantur mortalium
animos ad capessendam rerum speculationem, quoniam, ut inquit
Salamon, in malevolam animam non introibit sapientia Dei. Naturalis
autem philosophia videtur perfecto maiorem praestare nobis perfec­
tionem caeteris ante memoratis disciplinis, ipsa tamen nequamquam
beatos reddet eius assectis, quoniam circa sensibilium et materialium
sive corruptibilium motus et mutationes versant atque per accidentia
novem super praedicamentorum dicamentorum quidditates rerum
cognoscere laborat. Philosophus autem, quando pro cognoscenda
430
1,2 4,5,6,7,8