Andrea Dorotich: Philosophicum specimen de homine - page 9

IV . Humani corporis partes praecipuae sunt Ossa , Ne r ­
vi , Musculi , Arteriae , Venae , Vasa Lymphatica , Cere­
brum , Cerebellum , Medulla spinalis , Cor , Pulmones ,
Ventriculus , Pancreas , Hepar , Lien , Intestina, Mesentc-
rium , tandem partes quaedam fluidae . Quae sane omnia non
tam sunt organa , quam organorum congeries (4 ) .
V . Ac primo quidem ossa , quibus tota humani corpo­
ris machina innititur , omni sensu destituta esse , experien­
tia constat.
V I . E x cerebro , et cerebello, quae
principalissimae sunt
ia humano corpore partes , medullam
dorsalem ejusdem
pe­
ne substantiae usque
ad
os sacrum
distendi
, omnesque sen­
suum nervos originem ducere , anatome periti docent . Ne r ­
vos proinde esse instrumenta ad reliquorum membrorum rho-
tum necessaria , ut sine ipsis flant omnino inactuosa , asse­
rimus ( 5 ) .
V II. In eis insuper contineri fluidum nerveum , quod
spiritus vitales aud it, non immerito defendimus: quum id a
( 4 ) De singulis hisce partibus integri extant apud anatome peritos
tractatus, et unaquaeque pars suam habet particularem provinciam : ut
O steologia, quae ossa; N eu rologia, quae nervos; Myologia , quae muscu­
lo s ; Angiologia, quae arterias, venas, aliaque vasa,- ac tandem Splanche-
no logia, quae reliqua humani corporis viscera considerant. Nos autem eas
tantum partes considerandis suscipimus, quae humanarum actionum sunt
causae praecipuae, et instrumenta .
( O Quadraginta in humano corpore numerantur nervorum paria
:
quorum priora decem a cerebro , e: cerebeilo , reliqua vero a medulla
spinae dorsalis derivantur , ac per totum corpus , membra , artusqua in
plures ramos divisi sparguntur . Porro singulos nervos constare veluti
fasciculo tuborum cilindricorum , cum Heistero ( anacom. num.
} o i .
>
tenemus.
tota
1,2,3,4,5,6,7,8 10,11,12,13,14,15,16,17,18,19,...49
Powered by FlippingBook