multaque eo anno terras et pelagus pervolat fama.
Inter omnes autem stellas Mercurius etLuna facillime bonum
malumve recipiunt, frequens enim adustio reddit imbecilles. Cum
igitur alter eorum anni dominio regumvc duratu sublimatus, in­
fortunio vero corruptus fuerit: cladem regum, postilcnciam
gentibus dictat, fructuum quoque dampna. Et universaliter pro
loco et vi Mercurii: ventorum aura, sapientum studia, mercature
negocia variantur. Cum autem Mercurius beatus fi atahuvil
anni dominium optinuerit ipseque extra adustionem orientalis et
in aliqua dignitate sua eo anno clarissimi nascuntur philosophi.
De Lune dominio
Et vero cumLune concessum fuerit anni dominium ipsaque
munda sit pluviarum et mandatorum frequcnciam significat,
multum quoque significat terrarum gaudium et exaltacionem
magisque si recepta fuerit nihilque litium aut perturbacionis
admittet. Si vero accedens fuerit ad benivolas, pluvias nivesque
fundet. Nam Diarome climati, Indis etiam et Ethiopum terris
adversatur. Si vero fortis fuerit, addens et lumine et compoto,
munda infortunio, victualia cara erunt. Nam si nocte fiat atahuvil
etLuna sic locata in anni dominium ingrediatur, minuet dampna
sicut et Sol in diurno atahuvil sic locatus.
Que
si
infortunio
respecta sit, metus et terrores in terris
s em i n a b i t ,
discordiam
quoque presuramque genciuro, mutaciones locorum, finem tamen
1...,11,12,13,14,15,16,17,18,19,20 22,23,24,25,26,27,28,29,30,31,...236