FATIDICA
Incipit atahuvil alalem, id est pronostica ZAHEL IBENBIXIR, C107
Hermanni Secundi translacio, sextus astronomie.
Secundus post conditorem orbis moderator, Sol; ut superne
ducatum potencie, ita omnium inferioris mundi accidencium
principale gerit consilium.
Omnes et enim terrarum alternationes primum Solis motu,
deinde ceterarum comitatu metimur.
Unde nec aliter diverse terrarum partes, varias stellarum
vires paciuntur, que in diversis temporum successionibus varii
rerum eventus administrantur.
In speculandis igitur omnibus mundi per orbem accidentibus,
V
primum anni dominus, omnis huius artificii dux, eligendus est.
Cuius auspicia Solis munere sumuntur.
Diligenter et enim, in primum Arietis punctum Solis introitu
servato, in eadem hora oriens constituendum. Et cardines circuli
firmandi, stellarumque loca per omnem circulum notanda. SimiĀ­
liter etiam, modus itineris et respectus earum perspiciendus.
Inter hec ergo, dominus anni is eligetur qui omnium orientis
dignitatum plurimum sibi vendicat. Idemque firmissimus si ipse
pariter in oriente fuerit; deinde, si in summo; post hoc in septimo.
Ac deinde in quarto. Minus hiis si in undecimo. Deinde, si in
nono. Post hoc, in quinto. Ad ultimum, in tercfto. luna fuerit
et ipsa fortis sic.ut in undecimo.
1...,5,6,7,8,9,10,11,12,13,14 16,17,18,19,20,21,22,23,24,25,...236