ciant, quoniam earum respcctus eius natos variat. Intuenda
quoque natura infortunii utriusque. Quod si fuerit in cardine,
tribulationes et angustias et discordias miscebit: si fuerit rectum
usque vel post ad retrogradacionem; si retrogradum, usque vel
post ad directionem, et miscebitur radius eius cum radiis regum.
Qui si misceatur cum duce gentis, multos latrones et fuers fore
significat. Quod si orientale, usque dum occidentalc fiat. Et si
fuerit in loco unde oriens respiciat, nec in cardine ipsum retro­
gradum, pernicios\im est gentibus eius signi in quo fuerit infortu­
nium. Nisi videlicet radium suum cum domino orientis vel eius
radio miscuerit sive cum domino summi vel eius radio.
Quod si infortunia aversa sint, non nocebunt nisi aliquod
eorum anni dominium possideat et dux sit regum; et id si ita
fuerit, discordiam et tribulationes parat.
De dominio Martis
Cum autem Mars anni dominium usurpat ipse mundus ferti­
lem quidem facit annum. Sed tami et »elzen- - id est cladem et
terre motum--multam, armigeris autem largiorem promittit
fortunam frequentique gaudet discordia. Qui si sit a Saturno
infelix multos metus et terrores in terris eius signi. Verump-
tamen lovis si respectus interveniat, pro vi sua Saturno resistet,
Martem placabit. Mars tamen, qui» no*» leviter bono concedit.
1...,13,14,15,16,17,18,19,20,21,22 24,25,26,27,28,29,30,31,32,33,...236