At vero «i inTauro eiusve ternario et in cardine rectusque
fuerit, arboribus aeque animalibus nocebit, hominum autem
controversiis et lite gaudebit. Et si dominum anni ita respiciat,
hominum fata parat. Nam si ducem regis respiciat, regi mina­
tur. Et si radius eius cum Saturno misceatur, peius; ac deterius
si ipse retrogradus. Qui si oriens respiciat rectus sineque Saturni
consilio, non erunt que dicta sunt nisi in terris quarti ab ipso
sive oppositi. Nam retrogradus frugibus infestus est; cui si
Saturnus misceatur, quartam frugum partem vastabit. Et si
aversus ab oriente rectus sineque Saturni consilio, non erunt hec.
Nam si retrogradus, sui signi terris magisque cum Saturno ad­
versatur.
Cum autem in Geminis aut eius trigono et in cardine, homi­
num sanguinem fundet. Nam si rectus ibidem iusticiam et veri­
tatem iuvabit, retrogradus autem odia seminat. Qui si ita oriens
respexerit dolores ex vento et sanguine creat, magisque in sui
signi quartive sive oppositi climate. Et si ita retrogradus hic
dux est, tawan- - id est c lad is --ac si aversus ab oriente et rectus,
latronum iuvat nequiciam, hominibus sanguinem, seminibus auram
corrumpit. Nam retrogradus, acutis doloribus et igne necabit.
Quod si in Cancro eiusve sit ternario et in cardine at rectus
sine consilio Saturni, controversiis Arabes fatigabit vimque non
nullis Sirie partibus infert. Qui si ita oriens respiciat et mundus,
impotens erit mali nisi quod Parthos miscebit. Nam si retrogradus
fuerit» suo signo quartoque et opposito arma ingerit» omnino autem
148
1...,15,16,17,18,19,20,21,22,23,24 26,27,28,29,30,31,32,33,34,35,...236