multam mortalitatem parat magisque iuvenum et adolescentum.
Si enim Saturnus S>le respectus in tetragono aut oppositioni Mirtis
sit. Luna vero cum Marte vel ipsum respiciens: lis et discordia
/multa consurget. Qui si eo anno in aliqua dignitate sua adustus
5 fuerit, vel ipsum Saturnus tetragono aut oppositione re spiciat
b
»ve iungitur ei, in eadem scilicet latitudinis parte, rex eius
climatis ventris dolore vexabitur.
Quociens autem Mars anni dominus tortis fuerit, multa
armorum feritate Babiloniis incumbet. Qui si ita orientalis
10 fuerit terribiles tonitruos et fulgura parat. Si vero occidentalis
fuerit, tardius hoc faciet. Validissima autem erunt hec omnia
cum ad oppositum sui gradus pervenerit rerumque signo velud
ignibus aura rubescet. Qui si in summo fuerit, regibus et prin­
cipibus insidiatur, estatem quoque pulverulentam et gravem estu
15
facit.
Inter hec intuendus erit eius per circulum cursus. Nam vel
si fuerit in Ariete aut eius ternario rectusque in cardine, acutos
homini morbos, validas principum controversias parat; si vero
retrogradus, latronum quidem factiones multaque per orbem mala
20
meditatur, Babilonem tamen precipue vexabit. Qui licet non sit
in cardine, respicit tamen oriens, discordiam seminabit peiusque
in terris eius signi; et si retrogradus, malo / rum est augmertum; 108vs
quod si adversus ab oriente rectus fuerit, non erunt que dicta
sunt preter colorem nec nisi in eius signi terris.
147
1...,14,15,16,17,18,19,20,21,22,23 25,26,27,28,29,30,31,32,33,34,...236