Georgius Raguseius: Expositio Georgii Ragusei super Artem brevem Raymundi Lullii - page 4

<4v>Per quantitatem et tempus, intelliguntur alia 9 predicamenta, ex quo patet quod angulus
iste est generalis. Nam omne quod est, aut est substantia, aut accidens, et in isto angulo
continetur et substantia et accidens.
In angulo medii sunt 3 species, sicut triplex est medium, scilicet: mensurationis coniunctionis
et extremitatum.
Medium mensurationis est sicut coentrum, quod mensurat lineas quae exeunt ab ipso et
terminantur ad circumferentiam circuli. Vel et medium mensurationis est actus eggrediens ab
agente in agibilem ut amor, qui aeggreditur ab amante in amabilem.
Medium coniunctionis est illud quod existit inter subjectum et praedicatum, ut dicendo: homo
est animal. Inter hominem et animal mediat corpus, substantia, ens, bonum, esse, vicia et cet.
Omnia ista dicuntur medium coniunctionis.
Medium extremitatum est sicut linea quae mediat inter duo puncta.
Angulus finis habet 3 species, sicut triplex est finis, scilicet perfectionis, privationis et
terminationis.
Perfectionis est ad quem omnia tendunt, ut grave deorsum, leve sursum, et sic de aliis, quia
tendunt in suum finem in quo quiescunt et quietant.
Privationis ut mors, vel aliud simile.
Terminationis ut terminus regni, et ex puncto dicitur finis terminationis, quia sunt termini
lineae, et ut amor qui terminatur in amante et amato.
Transkribirao Šime Demo
1,2,3 4
Powered by FlippingBook