Georgius Raguseius: Expositio Georgii Ragusei super Artem brevem Raymundi Lullii - page 2

Dividitur autem huiusmodi ars in 33 partes: pars 1. de alphabeto, 2. de figuris, 3. de
diffinitionibus, 4. de regulis, 5. de tabula, 6. de evacuatione tertiae figurae, 7. de
multiplicatione quartae figurae, 8. de mixtione principiorum et regularum, 9. de novem
subiectis, 10. de applicatione, 11. De quaestionibus, <2v>12. de habituatione, 13. de modo
docendi hanc artem.
Prima pars
De alphabeto caput unicum
Nota quod positus est alphabetus in hac scientia, ut intellectus per illud fiat generalis ad omnia
scibilia. Nam per litteras contentas in alphabeto significantur multa generalia, cuiusmodi sunt
praedicata subiecta generalia, et multa alia huiusmodi, quae ab intellectu in esse intelligibili
producentur si alphabetus illud erit optime memoriae mandatum. Nam sine eo non potest
artista uti hac arte.
Alphabetus est hoc
B significat bonitatem, differentiam, utrum, Deum, iustitiam et avaritiam.
C magnitudinem, concordantiam, quid, angelum, prudentiam et gulam.
D durationem, contrarietatem, de quo, caelum, fortitudinem et luxuriam.
E potestatem, principium, quare, hominem, temperantiam et superbiam.
F sapientiam, medium, quantum, imaginativam fidem et accidiam.
<3r>G voluntatem, fines, quale, sensitivam, spem et invidiam.
H virtutem, maioritatem, quando, vegetativam, charitatem et iram.
I veritatem, aequalitatem, ubi, elementativam, patientiam et maendacium.
K gloriam, minoritatem, quomodo, cum quo, instrumentativam, pietatem et inconstantiam.
Secunda pars
De prima figura caput 1
Prima figura est circularis, et componitur ex 9 litteris alphabeti praenominati, in quibus litteris
sunt 9 transcendentia, per modum abstracti, et per modum concreti, sicut bonum, bonitas,
magnum, magnitudo, et sic de aliis.
Haec figura ideo ponitur circularis, ut fiat mutatio subiecti in praedicatum, ut dicendo: bonitas
est magna, et e converso, sicut: magnitudo est bona.
1 3,4
Powered by FlippingBook