Georgius Raguseius: Expositio Georgii Ragusei super Artem brevem Raymundi Lullii - page 1

Expositio Georgii Ragusei super
Artem brevem
Raymundi Lulii
<1r>Incipit expositio Georgii Ragusei super artem brevem doctoris illuminati magistri
Raymundi Lullii, quae est ad omnes scientias introductoria.
PROEMIUM
Post expositionem completam anno praeterito super formalitatibus Scoti, accedo ad
explicandum fontem, a quo omnes scientiae et disciplinae effluunt.
Scias imprimis, studiose lector, quod nihil aptius et conventius ad doctrinam Scoticam
acquirendam et optime callendam reperiri potest, quam haec ars Raymundi Lullii; omnia enim
quae apud Scotum dicta sunt, prius a magistro Raymundo declarata fuere; immo tota vis et
totus nervus doctrinae Scoticae fundatus est super hanc artem. In ea enim (ut videbis)
reperiuntur termini, distinctiones, abstractiones, relationes, modi relationum et quicquid in
qualibes scientia contingit, vel per compositionem, vel per divisionem intelligere. Adde, quod,
ut legitur in approbatione huius artis, Scotus fuit auditor magistri Raymundi (si tamen per
Scotum non interlligerent alium Scotum nominare, quod non credo, praesertim propter
maximam <1v>conformitatem, quae est inter doctrinam Scoti et artem Raymundi).
Stude ergo, lector iucunde, huic arti Raymundinae et ne verearis pauco temporis intervallo te
in omnibus scientiis et praesertim in doctrina Scoti fundatissimum non evasurum.
De ratione componendi hanc artem, de eius subiecto atque divisione caput 1.
Composuerat Raymundus
Artem
quandam
generalem
, in qua mirabili ordine et doctrina de
omnibus scientiis disputarat; itaque ipsa cognita facillime de qualibet re proposita
unusquisque poterat respondere. Verum, ut firmiori fundamento ab omnibus sciretur, voluit
Raymundus tradere nobis scalam et additum, ut facilius eam intelligere possemus, et exposuit
hanc
Artem brevem
, quae est imago
Artis generalis
, quia omnia quae in illa diffuse tractavit,
in ista brevissimo sermone declarantur.
Dicit Raymundus quod subiectum huius artis est respondere de omnibus quaestionibus,
supposito quod sciatur, quid dicitur per nomen.
<2r>Vult dicere, quod subiectum huius artis sunt omnia, quae possunt cadere sub intellectus
nomine, de quibus facillime nos possumus respondere, quando tamen res de quibus
interrogamur sint nobis cognitae saltem per suam diffinitionem; ut si quis peteret a me aliquid
de animali, quia scio quod animal est substantia animata sensibilis, statim ei narrarem et illius
quidditatem, proprietatem, compositionem et omnia quae ipsi competunt, faciendo discursus
per differentias et concordantias; quia differunt animal rationale et irrationale, et differentia
est tractare de animali ut animal et de animali ut hoc animal. Corpus autem et anima uniuntur
per concordationem in animali, ut declarabitur.
Dicamur primo quod subiectum huius artis seu scientiae est omnis res scibilis sub hac ratione
formali: disputabilitatis, adeo quod omnis res scibilis est subiectum quod et disputabilitas est
subiectum quo.
1 2,3,4
Powered by FlippingBook